Ecclesiasticus
PROLOGUS. Multorum nobis et magnorum per legem, et prophetas, aliosque qui secuti sunt illos, sapientia demonstrata est, in quibus oportet laudare Israël doctrinæ et sapientiæ causa, quia non solum ipsos loquentes necesse est esse peritos, sed etiam extraneos posse et dicentes et scribentes doctissimos fieri. Avus meus Jesus, postquam se amplius dedit ad diligentiam lectionis legis, et prophetarum, et aliorum librorum qui nobis a parentibus nostris traditi sunt, voluit et ipse scribere aliquid horum quæ ad doctrinam et sapientiam pertinent, ut desiderantes discere, et illorum periti facti, magis magisque attendant animo, et confirmentur ad legitimam vitam. Hortor itaque venire vos cum benevolentia, et attentiori studio lectionem facere, et veniam habere in illis, in quibus videmur, sequentes imaginem sapientiæ, deficere in verborum compositione. Nam deficiunt verba hebraica, quando fuerint translata ad alteram linguam : non autem solum hæc, sed et ipsa lex, et prophetæ, ceteraque aliorum librorum non parvam habent differentiam quando inter se dicuntur. Nam in octavo et trigesimo anno temporibus Ptolemæi Evergetis regis, postquam perveni in Ægyptum, et cum multum temporis ibi fuissem, inveni ibi libros relictos, non parvæ neque contemnendæ doctrinæ. Itaque bonum et necessarium putavi et ipse aliquam addere diligentiam et laborem interpretandi librum istum : et multa vigilia attuli doctrinam in spatio temporis, ad illa quæ ad finem ducunt, librum istum dare, et illis qui volunt animum intendere, et discere quemadmodum oporteat instituere mores, qui secundum legem Domini proposuerint vitam agere.
Omnis sapientia a Domino Deo est : et cum illo fuit semper, et est ante ævum.
Fili, accedens ad servitutem Dei sta in justitia et timore, et præpara animam tuam ad tentationem.
Filii sapientiæ ecclesia justorum, et natio illorum obedientia et dilectio.
Fili, eleemosynam pauperis ne defraudes, et oculos tuos ne transvertas a paupere.
Noli attendere ad possessiones iniquas, et ne dixeris : Est mihi sufficiens vita : nihil enim proderit in tempore vindictæ et obductionis.
Noli fieri pro amico inimicus proximo : improperium enim et contumeliam malus hæreditabit : et omnis peccator invidus et bilinguis.
Noli facere mala, et non te apprehendent :
Non litiges cum homine potente, ne forte incidas in manus illius.
Non zeles mulierem sinus tui, ne ostendat super te malitiam doctrinæ nequam.
Judex sapiens judicabit populum suum, et principatus sensati stabilis erit.
Sapientia humiliati exaltabit caput illius, et in medio magnatorum consedere illum faciet.
Si benefeceris, scito cui feceris, et erit gratia in bonis tuis multa.