logo burning flame
homeEditions
logo burning flame

Ecclesiasticus, 3


add another edition

[1] Filii sapientiæ ecclesia justorum, et natio illorum obedientia et dilectio.

[2] Judicium patris audite, filii, et sic facite, ut salvi sitis.

[3] Deus enim honoravit patrem in filiis : et judicium matris exquirens, firmavit in filios.

[4] Qui diligit Deum exorabit pro peccatis, et continebit se ab illis, et in oratione dierum exaudietur.

[5] Et sicut qui thesaurizat, ita et qui honorificat matrem suam.

[6] Qui honorat patrem suum jucundabitur in filiis, et in die orationis suæ exaudietur.

[7] Qui honorat patrem suum vita vivet longiore, et qui obedit patri refrigerabit matrem.

[8] Qui timet Dominum honorat parentes, et quasi dominis serviet his qui se genuerunt.

[9] In opere, et sermone, et omni patientia, honora patrem tuum,

[10] ut superveniat tibi benedictio ab eo, et benedictio illius in novissimo maneat.

[11] Benedictio patris firmat domos filiorum : maledictio autem matris eradicat fundamenta.

[12] Ne glorieris in contumelia patris tui : non enim est tibi gloria ejus confusio.

[13] Gloria enim hominis ex honore patris sui, et dedecus filii pater sine honore.

[14] Fili, suscipe senectam patris tui, et non contristes eum in vita illius :

[15] et si defecerit sensu, veniam da, et ne spernas eum in virtute tua : eleemosyna enim patris non erit in oblivione.

[16] Nam pro peccato matris restituetur tibi bonum :

[17] et in justitia ædificabitur tibi, et in die tribulationis commemorabitur tui, et sicut in sereno glacies, solventur peccata tua.

[18] Quam malæ famæ est qui derelinquit patrem, et est maledictus a Deo qui exasperat matrem !

[19] Fili, in mansuetudine opera tua perfice, et super hominum gloriam diligeris.

[20] Quanto magnus es, humilia te in omnibus, et coram Deo invenies gratiam :

[21] quoniam magna potentia Dei solius, et ab humilibus honoratur.

[22] Altiora te ne quæsieris, et fortiora te ne scrutatus fueris : sed quæ præcepit tibi Deus, illa cogita semper, et in pluribus operibus ejus ne fueris curiosus.

[23] Non est enim tibi necessarium ea, quæ abscondita sunt, videre oculis tuis.

[24] In supervacuis rebus noli scrutari multipliciter, et in pluribus operibus ejus non eris curiosus.

[25] Plurima enim super sensum hominum ostensa sunt tibi :

[26] multos quoque supplantavit suspicio illorum, et in vanitate detinuit sensus illorum.

[27] Cor durum habebit male in novissimo, et qui amat periculum in illo peribit.

[28] Cor ingrediens duas vias non habebit successus, et pravus corde in illis scandalizabitur.

[29] Cor nequam gravabitur in doloribus, et peccator adjiciet ad peccandum.

[30] Synagogæ superborum non erit sanitas, frutex enim peccati radicabitur in illis, et non intelligetur.

[31] Cor sapientis intelligitur in sapientia, et auris bona audiet cum omni concupiscentia sapientiam.

[32] Sapiens cor et intelligibile abstinebit se a peccatis, et in operibus justitiæ successus habebit.

[33] Ignem ardentem exstinguit aqua, et eleemosyna resistit peccatis :

[34] et Deus prospector est ejus qui reddit gratiam : meminit ejus in posterum, et in tempore casus sui inveniet firmamentum.

Ecclesiasticus, 3