Ecclesiasticus, 5
[1] Noli attendere ad possessiones iniquas, et ne dixeris : Est mihi sufficiens vita : nihil enim proderit in tempore vindictæ et obductionis. •
[2] Ne sequaris in fortitudine tua concupiscentiam cordis tui, •
[3] et ne dixeris : Quomodo potui ? aut, Quis me subjiciet propter facta mea ? Deus enim vindicans vindicabit. •
[4] Ne dixeris : Peccavi : et quid mihi accidit triste ? Altissimus enim est patiens redditor. •
[5] De propitiatio peccato noli esse sine metu, neque adjicias peccatum super peccatum. •
[6] Et ne dicas : Miseratio Domini magna est, multitudinis peccatorum meorum miserebitur :
[7] misericordia enim et ira ab illo cito proximant, et in peccatores respicit ira illius. •
[8] Non tardes converti ad Dominum, et ne differas de die in diem : •
[9] subito enim veniet ira illius, et in tempore vindictæ disperdet te.
[10] Noli anxius esse in divitiis injustis : non enim proderunt tibi in die obductionis et vindictæ. •
[11] Non ventiles te in omnem ventum, et non eas in omnem viam : sic enim omnis peccator probatur in duplici lingua. •
[12] Esto firmus in via Domini, et in veritate sensus tui et scientia : et prosequatur te verbum pacis et justitiæ. •
[13] Esto mansuetus ad audiendum verbum, ut intelligas, et cum sapientia proferas responsum verum. •
[14] Si est tibi intellectus, responde proximo : sin autem, sit manus tua super os tuum, ne capiaris in verbo indisciplinato, et confundaris. •
[15] Honor et gloria in sermone sensati : lingua vero imprudentis subversio est ipsius.
[16] Non appelleris susurro, et lingua tua ne capiaris et confundaris : •
[17] super furem enim est confusio et pœnitentia, et denotatio pessima super bilinguem : susurratori autem odium, et inimicitia, et contumelia.
[18] Justifica pusillum et magnum similiter. •