logo burning flame
homeEditions
logo burning flame

Ecclesiasticus, 2


add another edition

[1] Fili, accedens ad servitutem Dei sta in justitia et timore, et præpara animam tuam ad tentationem.

[2] Deprime cor tuum, et sustine : inclina aurem tuam, et suscipe verba intellectus : et ne festines in tempore obductionis.

[3] Sustine sustentationes Dei : conjungere Deo, et sustine, ut crescat in novissimo vita tua.

[4] Omne quod tibi applicitum fuerit accipe : et in dolore sustine, et in humilitate tua patientiam habe :

[5] quoniam in igne probatur aurum et argentum, homines vero receptibiles in camino humiliationis.

[6] Crede Deo, et recuperabit te : et dirige viam tuam, et spera in illum : serva timorem illius, et in illo veterasce.

[7] Metuentes Dominum, sustinete misericordiam ejus : et non deflectatis ab illo, ne cadatis.

[8] Qui timetis Dominum, credite illi, et non evacuabitur merces vestra.

[9] Qui timetis Dominum, sperate in illum, et in oblectationem veniet vobis misericordia.

[10] Qui timetis Dominum, diligite illum, et illuminabuntur corda vestra.

[11] Respicite, filii, nationes hominum : et scitote quia nullus speravit in Domino et confusus est.

[12] Quis enim permansit in mandatis ejus, et derelictus est ? aut quis invocavit eum, et despexit illum ?

[13] Quoniam pius et misericors est Deus, et remittet in die tribulationis peccata, et protector est omnibus exquirentibus se in veritate.

[14] Væ duplici corde, et labiis scelestis, et manibus malefacientibus, et peccatori terram ingredienti duabus viis !

[15] Væ dissolutis corde, qui non credunt Deo, et ideo non protegentur ab eo !

[16] Væ his qui perdiderunt sustinentiam, et qui dereliquerunt vias rectas, et diverterunt in vias pravas !

[17] Et quid facient cum inspicere cœperit Dominus ?

[18] Qui timent Dominum non erunt incredibiles verbo illius : et qui diligunt illum conservabunt viam illius.

[19] Qui timent Dominum inquirent quæ beneplacita sunt ei, et qui diligunt eum replebuntur lege ipsius.

[20] Qui timent Dominum præparabunt corda sua, et in conspectu illius sanctificabunt animas suas.

[21] Qui timent Dominum custodiunt mandata illius, et patientiam habebunt usque ad inspectionem illius,

[22] dicentes : Si pœnitentiam non egerimus, incidemus in manus Domini, et non in manus hominum.

[23] Secundum enim magnitudinem ipsius, sic et misericordia illius cum ipso est.

Ecclesiasticus, 2