logo burning flame
homeEditions
logo burning flame

Ecclesiasticus, 10


add another edition

[1] Judex sapiens judicabit populum suum, et principatus sensati stabilis erit.

[2] Secundum judicem populi, sic et ministri ejus : et qualis rector est civitatis, tales et inhabitantes in ea.

[3] Rex insipiens perdet populum suum : et civitates inhabitabuntur per sensum potentium.

[4] In manu Dei potestas terræ : et utilem rectorem suscitabit in tempus super illam.

[5] In manu Dei prosperitas hominis, et super faciem scribæ imponet honorem suum.

[6] Omnis injuriæ proximi ne memineris, et nihil agas in operibus injuriæ.

[7] Odibilis coram Deo est et hominibus superbia, et execrabilis omnis iniquitas gentium.

[8] Regnum a gente in gentem transfertur propter injustitias, et injurias, et contumelias, et diversos dolos.

[9] Avaro autem nihil est scelestius. Quid superbit terra et cinis ?

[10] Nihil est iniquius quam amare pecuniam : hic enim et animam suam venalem habet, quoniam in vita sua projecit intima sua.

[11] Omnis potentatus brevis vita ; languor prolixior gravat medicum.

[12] Brevem languorem præcidit medicus : sic et rex hodie est, et cras morietur.

[13] Cum enim morietur homo, hæreditabit serpentes, et bestias, et vermes.

[14] Initium superbiæ hominis apostatare a Deo :

[15] quoniam ab eo qui fecit illum recessit cor ejus, quoniam initium omnis peccati est superbia. Qui tenuerit illam adimplebitur maledictis, et subvertet eum in finem.

[16] Propterea exhonoravit Dominus conventus malorum, et destruxit eos usque in finem.

[17] Sedes ducum superborum destruxit Deus, et sedere fecit mites pro eis.

[18] Radices gentium superbarum arefecit Deus, et plantavit humiles ex ipsis gentibus.

[19] Terras gentium evertit Dominus, et perdidit eas usque ad fundamentum.

[20] Arefecit ex ipsis, et disperdidit eos, et cessare fecit memoriam eorum a terra.

[21] Memoria superborum perdidit Deus, et reliquit memoriam humilium sensu.

[22] Non est creata hominibus superbia, neque iracundia nationi mulierum.

[23] Semen hominum honorabitur hoc, quod timet Deum : semen autem hoc exhonorabitur, quod præterit mandata Domini.

[24] In medio fratrum rector illorum in honore : et qui timent Dominum erunt in oculis illius.

[25] Gloria divitum, honoratorum, et pauperum, timor Dei est.

[26] Noli despicere hominem justum pauperem, et noli magnificare virum peccatorem divitem.

[27] Magnus, et judex, et potens est in honore : et non est major illo qui timet Deum.

[28] Servo sensato liberi servient : et vir prudens et disciplinatus non murmurabit correptus, et inscius non honorabitur.

[29] Noli extollere te in faciendo opere tuo, et noli cunctari in tempore angustiæ.

[30] Melior est qui operatur et abundat in omnibus, quam qui gloriatur et eget pane.

[31] Fili, in mansuetudine serva animam tuam, et da illi honorem secundum meritum suum.

[32] Peccantem in animam suam quis justificabit ? et quis honorificabit exhonorantem animam suam ?

[33] Pauper gloriatur per disciplinam et timorem suum : et est homo qui honorificatur propter substantiam suam.

[34] Qui autem gloriatur in paupertate, quanto magis in substantia ! et qui gloriatur in substantia, paupertatem vereatur.

Ecclesiasticus, 10