logo burning flame
homeEditions
logo burning flame

2 Regum (2 Samuelis)

1 Regum

3 Regum

  • Chapter 1

    Factum est autem, postquam mortuus est Saul, ut David reverteretur a cæde Amalec, et maneret in Siceleg duos dies.

  • Chapter 2

    Igitur post hæc consuluit David Dominum, dicens : Num ascendam in unam de civitatibus Juda ? Et ait Dominus ad eum : Ascende. Dixitque David : Quo ascendam ? Et respondit ei : In Hebron.

  • Chapter 3

    Facta est ergo longa concertatio inter domum Saul, et inter domum David : David proficiscens, et semper seipso robustior, domus autem Saul decrescens quotidie.

  • Chapter 4

    Audivit autem Isboseth filius Saul quod cecidisset Abner in Hebron : et dissolutæ sunt manus ejus, omnisque Israël perturbatus est.

  • Chapter 5

    Et venerunt universæ tribus Israël ad David in Hebron, dicentes : Ecce nos, os tuum et caro tua sumus.

  • Chapter 6

    Congregavit autem rursum David omnes electos ex Israël triginta millia.

  • Chapter 7

    Factum est autem cum sedisset rex in domo sua, et Dominus dedisset ei requiem undique ab universis inimicis suis,

  • Chapter 8

    Factum est autem post hæc, percussit David Philisthiim, et humiliavit eos, et tulit David frenum tributi de manu Philisthiim.

  • Chapter 9

    Et dixit David : Putasne est aliquis qui remanserit de domo Saul, ut faciam cum eo misericordiam propter Jonathan ?

  • Chapter 10

    Factum est autem post hæc, ut moreretur rex filiorum Ammon, et regnavit Hanon filius ejus pro eo.

  • Chapter 11

    Factum est autem, vertente anno, eo tempore quo solent reges ad bella procedere, misit David Joab, et servos suos cum eo, et universum Israël, et vastaverunt filios Ammon, et obsederunt Kabba : David autem remansit in Jerusalem.

  • Chapter 12

    Misit ergo Dominus Nathan ad David : qui cum venisset ad eum, dixit ei : Duo viri erant in civitate una, unus dives, et alter pauper.

  • Chapter 13

    Factum est autem post hæc, ut Absalom filii David sororem speciosissimam, vocabulo Thamar, adamaret Amnon filius David,

  • Chapter 14

    Intelligens autem Joab filius Sarviæ, quod cor regis versum esset ad Absalom,

  • Chapter 15

    Igitur post hæc fecit sibi Absalom currus, et equites, et quinquaginta viros, qui præcederent eum.

  • Chapter 16

    Cumque David transisset paululum montis verticem, apparuit Siba puer Miphiboseth in occursum ejus, cum duobus asinis, qui onerati erant ducentis panibus, et centum alligaturis uvæ passæ, et centum massis palatharum, et utre vini.

  • Chapter 17

    Dixit ergo Achitophel ad Absalom : Eligam mihi duodecim millia virorum, et consurgens persequar David hac nocte.

  • Chapter 18

    Igitur considerato David populo suo, constituit super eos tribunos et centuriones,

  • Chapter 19

    Nuntiatum est autem Joab quod rex fleret et lugeret filium suum :

  • Chapter 20

    Accidit quoque ut ibi esset vir Belial, nomine Seba, filius Bochri, vir Jemineus : et cecinit buccina, et ait : Non est nobis pars in David, neque hæreditas in filio Isai : revertere in tabernacula tua Israël.

  • Chapter 21

    Facta est quoque fames in diebus David tribus annis jugiter : et consuluit David oraculum Domini. Dixitque Dominus : Proper Saul, et domum ejus sanguinum, quia occidit Gabaonitas.

  • Chapter 22

    Locutus est autem David Domino verba carminis hujus in die qua liberavit eum Dominus de manu omnium inimicorum suorum, et de manu Saul,

  • Chapter 23

    Hæc autem sunt verba David novissima. Dixit David filius Isai : Dixit vir, cui constitutum est de christo Dei Jacob, egregius psaltes Israël :

  • Chapter 24

    Et addidit furor Domini irasci contra Israël, commovitque David in eis dicentem : Vade, numera Israël et Judam.