2 Regum (2 Samuelis), 1
[1] Factum est autem, postquam mortuus est Saul, ut David reverteretur a cæde Amalec, et maneret in Siceleg duos dies. •
[2] In die autem tertia apparuit homo veniens de castris Saul veste conscissa, et pulvere conspersus caput : et ut venit ad David, cecidit super faciem suam, et adoravit.
[3] Dixitque ad eum David : Unde venis ? Qui ait ad eum : De castris Israël fugi. •
[4] Et dixit ad eum David : Quod est verbum quod factum est ? indica mihi. Qui ait : Fugit populus ex prælio, et multi corruentes e populo mortui sunt : sed et Saul et Jonathas filius ejus interierunt. •
[5] Dixitque David ad adolescentem, qui nuntiabat ei : Unde scis quia mortuus est Saul, et Jonathas filius ejus ?
[6] Et ait adolescens, qui nuntiabat ei : Casu veni in montem Gelboë, et Saul incumbebat super hastam suam : porro currus et equites appropinquabant ei, •
[7] et conversus post tergum suum, vidensque me vocavit. Cui cum respondissem : Adsum :
[8] dixit mihi : Quisnam es tu ? Et aio ad eum : Amalecites ego sum. •
[9] Et locutus est mihi : Sta super me, et interfice me : quoniam tenent me angustiæ, et adhuc tota anima mea in me est. •
[10] Stansque super eum, occidi illum : sciebam enim quod vivere non poterat post ruinam : et tuli diadema quod erat in capite ejus, et armillam de brachio illius, et attuli ad te dominum meum huc. •
[11] Apprehendens autem David vestimenta sua scidit, omnesque viri, qui erant cum eo, •
[12] et planxerunt, et fleverunt, et jejunaverunt usque ad vesperam super Saul, et super Jonathan filium ejus, et super populum Domini, et super domum Israël, eo quod corruissent gladio. •
[13] Dixitque David ad juvenem qui nuntiaverat ei : Unde es tu ? Qui respondit : Filius hominis advenæ Amalecitæ ego sum. •
[14] Et ait ad eum David : Quare non timuisti mittere manum tuam ut occideres christum Domini ?
[15] Vocansque David unum de pueris suis, ait : Accedens irrue in eum. Qui percussit illum, et mortuus est.
[16] Et ait ad eum David : Sanguis tuus super caput tuum : os enim tuum locutum est adversum te, dicens : Ego interfeci christum Domini. •
[17] Planxit autem David planctum hujuscemodi super Saul, et super Jonathan filium ejus, •
[18] (et præcepit ut docerent filios Juda arcum, sicut scriptum est in libro justorum), et ait : Considera Israël, pro his qui mortui sunt, super excelsa tua vulnerati, •
[19] inclyti, Israël, super montes tuos interfecti sunt : quomodo ceciderunt fortes ? •
[20] Nolite annuntiare in Geth, neque annuntietis in compitis Ascalonis : ne forte lætentur filiæ Philisthiim, ne exultent filiæ incircumcisorum. •
[21] Montes Gelboë, nec ros, nec pluvia veniant super vos, neque sint agri primitiarum : quia ibi abjectus est clypeus fortium, clypeus Saul, quasi non esset unctus oleo. •
[22] A sanguine interfectorum, ab adipe fortium, sagitta Jonathæ numquam rediit retrorsum, et gladius Saul non est reversus inanis. •
[23] Saul et Jonathas amabiles, et decori in vita sua, in morte quoque non sunt divisi : aquilis velociores, leonibus fortiores. •
[24] Filiæ Israël super Saul flete, qui vestiebat vos coccino in deliciis, qui præbebat ornamenta aurea cultui vestro.
[25] Quomodo ceciderunt fortes in prælio ? Jonathas in excelsis tuis occisus est ? •
[26] Doleo super te frater mi Jonatha decore nimis, et amabilis super amorem mulierum. Sicut mater unicum amat filium suum, ita ego te diligebam. •
[27] Quomodo ceciderunt robusti, et perierunt arma bellica ? •