2 Regum (2 Samuelis), 23
[1] Hæc autem sunt verba David novissima. Dixit David filius Isai : Dixit vir, cui constitutum est de christo Dei Jacob, egregius psaltes Israël : •
[2] Spiritus Domini locutus est per me, et sermo ejus per linguam meam. •
[3] Dixit Deus Israël mihi, locutus est fortis Israël, dominator hominum, justus dominator in timore Dei. •
[4] Sicut lux auroræ, oriente sole, mane absque nubibus rutilat, et sicut pluviis germinat herba de terra. •
[5] Nec tanta est domus mea apud Deum, ut pactum æternum iniret mecum, firmum in omnibus atque munitum. Cuncta enim salus mea, et omnis voluntas : nec est quidquam ex ea quod non germinet. •
[6] Prævaricatores autem quasi spinæ evellentur universi : quæ non tolluntur manibus. •
[7] Et si quis tangere voluerit eas, armabitur ferro et ligno lanceato, igneque succensæ comburentur, usque ad nihilum.
[8] Hæc nomina fortium David. Sedens in cathedra sapientissimus princeps inter tres, ipse est quasi tenerrimus ligni vermiculus, qui octingentos interfecit impetu uno. •
[9] Post hunc, Eleazar filius patrui ejus Ahohites inter tres fortes, qui erant cum David quando exprobraverunt Philisthiim, et congregati sunt illuc in prælium. •
[10] Cumque ascendissent viri Israël, ipse stetit et percussit Philisthæos donec deficeret manus ejus, et obrigesceret cum gladio : fecitque Dominus salutem magnam in die illa : et populus, qui fugerat, reversus est ad cæsorum spolia detrahenda. •
[11] Et post hunc, Semma filius Age de Arari. Et congregati sunt Philisthiim in statione : erat quippe ibi ager lente plenus. Cumque fugisset populus a facie Philisthiim, •
[12] stetit ille in medio agri, et tuitus est eum, percussitque Philisthæos : et fecit Dominus salutem magnam.
[13] Necnon et ante descenderant tres qui erant principes inter triginta, et venerant tempore messis ad David in speluncam Odollam : castra autem Philisthinorum erant posita in Valle gigantum. •
[14] Et David erat in præsidio : porro statio Philisthinorum tunc erat in Bethlehem. •
[15] Desideravit ergo David, et ait : O si quis mihi daret potum aquæ de cisterna quæ est in Bethlehem juxta portam ! •
[16] Irruperunt ergo tres fortes castra Philisthinorum, et hauserunt aquam de cisterna Bethlehem, quæ erat juxta portam, et attulerunt ad David : at ille noluit bibere, sed libavit eam Domino, •
[17] dicens : Propitius sit mihi Dominus, ne faciam hoc : num sanguinem hominum istorum, qui profecti sunt, et animarum periculum bibam ? Noluit ergo bibere. Hæc fecerunt tres robustissimi. •
[18] Abisai quoque frater Joab filius Sarviæ, princeps erat de tribus : ipse est qui levavit hastam suam contra trecentos, quos interfecit, nominatus in tribus, •
[19] et inter tres nobilior, eratque eorum princeps, sed usque ad tres primos non pervenerat. •
[20] Et Banaias filius Jojadæ viri fortissimi, magnorum operum, de Cabseel. Ipse percussit duos leones Moab, et ipse descendit, et percussit leonem in media cisterna in diebus nivis. •
[21] Ipse quoque interfecit virum Ægyptium, virum dignum spectaculo, habentem in manu hastam : itaque cum descendisset ad eum in virga, vi extorsit hastam de manu Ægyptii, et interfecit eum hasta sua. •
[22] Hæc fecit Banaias filius Jojadæ.
[23] Et ipse nominatus inter tres robustos, qui erant inter triginta nobiliores : verumtamen usque ad tres non pervenerat : fecitque eum sibi David auricularium, a secreto. •
[24] Asaël frater Joab inter triginta, Elehanan filius patrui ejus de Bethlehem, •
[25] Semma de Harodi, Elica de Harodi, •
[26] Heles de Phalti, Hira filius Acces de Thecua, •
[27] Abiezer de Anathoth, Mobonnai de Husati, •
[28] Selmon Ahohites, Maharai Netophathites, •
[29] Heled filius Baana, et ipse Netophathites, Ithai filius Ribai de Gabaath filiorum Benjamin, •
[30] Banaia Pharathonites, Heddai de torrente Gaas, •
[31] Abialbon Arbathites, Azmaveth de Beromi, •
[32] Eliaba de Salaboni. Filii Jassen, Jonathan, •
[33] Semma de Orori, Ajam filius Sarar Arorites, •
[34] Eliphelet filius Aasbai filii Machati, Eliam filius Achitophel Gelonites, •
[35] Hesrai de Carmelo, Pharai de Arbi, •
[36] Igaal filius Nathan de Soba, Bonni de Gadi, •
[37] Selec de Ammoni, Naharai Berothites armiger Joab filii Sarviæ, •
[38] Ira Jethrites, Gareb et ipse Jethrites,
[39] Urias Hethæus. Omnes triginta septem. •