2 Regum (2 Samuelis), 22
[1] Locutus est autem David Domino verba carminis hujus in die qua liberavit eum Dominus de manu omnium inimicorum suorum, et de manu Saul, •
[2] et ait : Dominus petra mea, et robur meum, et salvator meus.
[3] Deus fortis meus sperabo in eum : scutum meum, et cornu salutis meæ : elevator meus, et refugium meum : salvator meus, de iniquitate liberabis me.
[4] Laudabilem invocabo Dominum : et ab inimicis meis salvus ero.
[5] Quia circumdederunt me contritiones mortis : torrentes Belial terruerunt me.
[6] Funes inferni circumdederunt me : prævenerunt me laquei mortis.
[7] In tribulatione mea invocabo Dominum, et ad Deum meum clamabo : et exaudiet de templo suo vocem meam, et clamor meus venit ad aures ejus. •
[8] Commota est et contremuit terra : fundamenta montium concussa sunt, et conquassata, quoniam iratus est eis.
[9] Ascendit fumus de naribus ejus, et ignis de ore ejus vorabit : carbones succensi sunt ab eo.
[10] Inclinavit cælos, et descendit : et caligo sub pedibus ejus.
[11] Et ascendit super cherubim : et volavit, et lapsus est super pennas venti. •
[12] Posuit tenebras in circuitu suo latibulum, cribrans aquas de nubibus cælorum.
[13] Præ fulgore in conspectu ejus, succensi sunt carbones ignis. •
[14] Tonabit de cælo Dominus : et excelsus dabit vocem suam. •
[15] Misit sagittas et dissipavit eos : fulgur, et consumpsit eos.
[16] Et apparuerunt effusiones maris, et revelata sunt fundamenta orbis ab increpatione Domini, ab inspiratione spiritus furoris ejus. •
[17] Misit de excelso, et assumpsit me : et extraxit me de aquis multis. •
[18] Liberavit me ab inimico meo potentissimo, et ab his qui oderant me : quoniam robustiores me erant.
[19] Prævenit me in die afflictionis meæ, et factus est Dominus firmamentum meum.
[20] Et eduxit me in latitudinem : liberavit me, quia complacui ei.
[21] Retribuet mihi Dominus secundum justitiam meam : et secundum munditiam manuum mearum reddet mihi.
[22] Quia custodivi vias Domini, et non egi impie a Deo meo. •
[23] Omnia enim judicia ejus in conspectu meo : et præcepta ejus non amovi a me.
[24] Et ero perfectus cum eo : et custodiam me ab iniquitate mea.
[25] Et restituet mihi Dominus secundum justitiam meam : et secundum munditiam manuum mearum in conspectu oculorum suorum.
[26] Cum sancto sanctus eris : et cum robusto perfectus. •
[27] Cum electo electus eris : et cum perverso perverteris.
[28] Et populum pauperem salvum facies : oculisque tuis excelsos humiliabis.
[29] Quia tu lucerna mea, Domine : et tu, Domine, illuminabis tenebras meas. •
[30] In te enim curram accinctus : in Deo meo transiliam murum.
[31] Deus, immaculata via ejus, eloquium Domini igne examinatum : scutum est omnium sperantium in se.
[32] Quis est Deus præter Dominum : et quis fortis præter Deum nostrum ?
[33] Deus qui accinxit me fortitudine, et complanavit perfectam viam meam.
[34] Coæquans pedes meos cervis, et super excelsa mea statuens me ;
[35] docens manus meas ad prælium, et componens quasi arcum æreum brachia mea.
[36] Dedisti mihi clypeum salutis tuæ, et mansuetudo tua multiplicavit me.
[37] Dilatabis gressus meos subtus me : et non deficient tali mei.
[38] Persequar inimicos meos, et conteram : et non convertar donec consumam eos.
[39] Consumam eos et confringam, ut non consurgant : cadent sub pedibus meis.
[40] Accinxisti me fortitudine ad prælium : incurvasti resistentes mihi subtus me.
[41] Inimicos meos dedisti mihi dorsum : odientes me, et disperdam eos.
[42] Clamabunt, et non erit qui salvet, ad Dominum, et non exaudiet eos.
[43] Delebo eos ut pulverem terræ : quasi lutum platearum comminuam eos atque confringam.
[44] Salvabis me a contradictionibus populi mei : custodies me in caput gentium : populus, quem ignoro, serviet mihi. •
[45] Filii alieni resistent mihi, auditu auris obedient mihi.
[46] Filii alieni defluxerunt, et contrahentur in angustiis suis.
[47] Vivit Dominus, et benedictus Deus meus : et exaltabitur Deus fortis salutis meæ.
[48] Deus qui das vindictas mihi, et dejicis populos sub me.
[49] Qui educis me ab inimicis meis, et a resistentibus mihi elevas me : a viro iniquo liberabis me.
[50] Propterea confitebor tibi Domine in gentibus : et nomini tuo cantabo :
[51] magnificans salutes regis sui, et faciens misericordiam christo suo David, et semini ejus in sempiternum.