2 Regum (2 Samuelis), 15
[1] Igitur post hæc fecit sibi Absalom currus, et equites, et quinquaginta viros, qui præcederent eum. •
[2] Et mane consurgens Absalom, stabat juxta introitum portæ, et omnem virum, qui habebat negotium ut veniret ad regis judicium, vocabat Absalom ad se, et dicebat : De qua civitate es tu ? Qui respondens aiebat : Ex una tribu Israël ego sum servus tuus. •
[3] Respondebatque ei Absalom : Videntur mihi sermones tui boni et justi. Sed non est qui te audiat constitutus a rege. Dicebatque Absalom :
[4] Quis me constituat judicem super terram, ut ad me veniant omnes qui habent negotium, et juste judicem ?
[5] Sed et cum accederet ad eum homo ut salutaret illum, extendebat manum suam, et apprehendens, osculabatur eum. •
[6] Faciebatque hoc omni Israël venienti ad judicium, ut audiretur a rege, et sollicitabat corda virorum Israël. •
[7] Post quadraginta autem annos, dixit Absalom ad regem David : Vadam, et reddam vota mea quæ vovi Domino in Hebron. •
[8] Vovens enim vovit servus tuus, cum esset in Gessur Syriæ, dicens : Si reduxerit me Dominus in Jerusalem, sacrificabo Domino. •
[9] Dixitque ei rex David : Vade in pace. Et surrexit, et abiit in Hebron.
[10] Misit autem Absalom exploratores in universas tribus Israël, dicens : Statim ut audieritis clangorem buccinæ, dicite : Regnavit Absalom in Hebron. •
[11] Porro cum Absalom ierunt ducenti viri de Jerusalem vocati, euntes simplici corde, et causam penitus ignorantes. •
[12] Accersivit quoque Absalom Achitophel Gilonitem consiliarium David, de civitate sua Gilo. Cumque immolaret victimas, facta est conjuratio valida, populusque concurrens augebatur cum Absalom. •
[13] Venit igitur nuntius ad David, dicens : Toto corde universus Israël sequitur Absalom. •
[14] Et ait David servis suis qui erant cum eo in Jerusalem : Surgite, fugiamus : neque enim erit nobis effugium a facie Absalom : festinate egredi, ne forte veniens occupet nos, et impellat super nos ruinam, et percutiat civitatem in ore gladii. •
[15] Dixeruntque servi regis ad eum : Omnia quæcumque præceperit dominus noster rex, libenter exequemur servi tui.
[16] Egressus est ergo rex, et universa domus ejus pedibus suis : et dereliquit rex decem mulieres concubinas ad custodiendam domum. •
[17] Egressusque rex et omnis Israël pedibus suis, stetit procul a domo : •
[18] et universi servi ejus ambulabant juxta eum, et legiones Cerethi, et Phelethi, et omnes Gethæi, pugnatores validi, sexcenti viri, qui secuti eum fuerant de Geth pedites, præcedebant regem. •
[19] Dixit autem rex ad Ethai Gethæum : Cur venis nobiscum ? revertere, et habita cum rege, quia peregrinus es, et egressus es de loco tuo. •
[20] Heri venisti, et hodie compelleris nobiscum egredi ? Ego autem vadam quo iturus sum : revertere, et reduc tecum fratres tuos, et Dominus faciet tecum misericordiam, et veritatem, quia ostendisti gratiam et fidem. •
[21] Et respondit Ethai regi dicens : Vivit Dominus, et vivit dominus meus rex : Quoniam in quocumque loco fueris domine mi rex, sive in morte, sive in vita, ibi erit servus tuus.
[22] Et ait David Ethai : Veni, et transi. Et transivit Ethai Gethæus, et omnes viri qui cum eo erant, et reliqua multitudo.
[23] Omnesque flebant voce magna, et universus populus transibat : rex quoque transgrediebatur torrentem Cedron, et cunctus populus incedebat contra viam, quæ respicit ad desertum. •
[24] Venit autem et Sadoc sacerdos, et universi Levitæ cum eo portantes arcam fœderis Dei : et deposuerunt arcam Dei : et ascendit Abiathar, donec expletus esset omnis populus, qui egressus fuerat de civitate. •
[25] Et dixit rex ad Sadoc : Reporta arcam Dei in urbem : si invenero gratiam in oculis Domini, reducet me, et ostendet mihi eam, et tabernaculum suum. •
[26] Si autem dixerit mihi : Non places : præsto sum, faciat quod bonum est coram se.
[27] Et dixit rex ad Sadoc sacerdotem : O videns, revertere in civitatem in pace : et Achimaas filius tuus, et Jonathas filius Abiathar, duo filii vestri, sint vobiscum. •
[28] Ecce ego abscondar in campestribus deserti, donec veniat sermo a vobis indicans mihi.
[29] Reportaverunt ergo Sadoc et Abiathar arcam Dei in Jerusalem : et manserunt ibi.
[30] Porro David ascendebat clivum Olivarum, scandens et flens, nudis pedibus incedens, et operto capite, sed et omnis populus, qui erat cum eo, operto capite, ascendebat plorans. •
[31] Nuntiatum est autem David quod et Achitophel esset in conjuratione cum Absalom, dixitque David : Infatua, quæso, Domine, consilium Achitophel. •
[32] Cumque ascenderet David summitatem montis, in quo adoraturus erat Dominum, ecce occurrit ei Chusai Arachites, scissa veste, et terra pleno capite. •
[33] Et dixit ei David : Si veneris mecum, eris mihi oneri : •
[34] si autem in civitatem revertaris, et dixeris Absalom : Servus tuus sum, rex : sicut fui servus patris tui, sic ero servus tuus : dissipabis consilium Achitophel. •
[35] Habes autem tecum Sadoc et Abiathar sacerdotes : et omne verbum quodcumque audieris de domo regis, indicabis Sadoc et Abiathar sacerdotibus.
[36] Sunt autem cum eis duo filii eorum Achimaas filius Sadoc, et Jonathas filius Abiathar : et mittetis per eos ad me omne verbum quod audieritis.
[37] Veniente ergo Chusai amico David in civitatem, Absalom quoque ingressus est Jerusalem.