2 Regum (2 Samuelis), 8
[1] Factum est autem post hæc, percussit David Philisthiim, et humiliavit eos, et tulit David frenum tributi de manu Philisthiim. •
[2] Et percussit Moab, et mensus est eos funiculo, coæquans terræ : mensus est autem duos funiculos, unum ad occidendum, et unum ad vivificandum : factusque est Moab David serviens sub tributo. •
[3] Et percussit David Adarezer filium Rohob regem Soba, quando profectus est ut dominaretur super flumen Euphraten. •
[4] Et captis David ex parte ejus mille septingentis equitibus, et viginti millibus peditum, subnervavit omnes jugales curruum : dereliquit autem ex eis centum currus. •
[5] Venit quoque Syria Damasci, ut præsidium ferret Adarezer regi Soba : et percussit David de Syria viginti duo millia virorum. •
[6] Et posuit David præsidium in Syria Damasci : factaque est Syria David serviens sub tributo : servavitque Dominus David in omnibus ad quæcumque profectus est.
[7] Et tulit David arma aurea, quæ habebant servi Adarezer, et detulit ea in Jerusalem. •
[8] Et de Bete et de Beroth, civitatibus Adarezer, tulit rex David æs multum nimis. •
[9] Audivit autem Thou rex Emath, quod percussisset David omne robur Adarezer, •
[10] et misit Thou Joram filium suum ad regem David, ut salutaret eum congratulans, et gratias ageret : eo quod expugnasset Adarezer, et percussisset eum. Hostis quippe erat Thou Adarezer, et in manu ejus erant vasa aurea, et vasa argentea, et vasa ærea : •
[11] quæ et ipsa sanctificavit rex David Domino cum argento et auro, quæ sanctificaverat de universis gentibus quas subegerat, •
[12] de Syria, et Moab, et filiis Ammon, et Philisthiim, et Amalec, et de manubiis Adarezer filii Rohob regis Soba.
[13] Fecit quoque sibi David nomen cum revereteretur capta Syria in valle Salinarum, cæsis decem et octo millibus : •
[14] et posuit in Idumæa custodes, statuitque præsidium : et facta est universa Idumæa serviens David, et servavit Dominus David in omnis ad quæcumque profectus est. •
[15] Et regnavit David super omnem Israël : faciebat quoque David judicium et justitiam omni populo suo. •
[16] Joab autem filius Sarviæ erat super exercitum : porro Josaphat filius Ahilud erat a commentariis : •
[17] et Sadoc filius Achitob, et Achimelech filius Abiathar, erant sacerdotes : et Saraias, scriba : •
[18] Banaias autem filius Jojadæ super Cerethi et Phelethi : filii autem David sacerdotes erant. •