ad Romanos, 9
[1] Veritatem dico in Christo, non mentior : testimonium mihi perhibente conscientia mea in Spiritu Sancto :
[2] quoniam tristitia mihi magna est, et continuus dolor cordi meo.
[3] Optabam enim ego ipse anathema esse a Christo pro fratribus meis, qui sunt cognati mei secundum carnem, •
[4] qui sunt Israëlitæ, quorum adoptio est filiorum, et gloria, et testamentum, et legislatio, et obsequium, et promissa :
[5] quorum patres, et ex quibus est Christus secundum carnem, qui est super omnia Deus benedictus in sæcula. Amen. •
[6] Non autem quod exciderit verbum Dei. Non enim omnes qui ex Israël sunt, ii sunt Israëlitæ : •
[7] neque qui semen sunt Abrahæ, omnes filii : sed in Isaac vocabitur tibi semen : •
[8] id est, non qui filii carnis, hi filii Dei : sed qui filii sunt promissionis, æstimantur in semine. •
[9] Promissionis enim verbum hoc est : Secundum hoc tempus veniam : et erit Saræ filius. •
[10] Non solum autem illa : sed et Rebecca ex uno concubitu habens, Isaac patris nostri. •
[11] Cum enim nondum nati fuissent, aut aliquid boni egissent, aut mali (ut secundum electionem propositum Dei maneret), •
[12] non ex operibus, sed ex vocante dictum est ei quia major serviet minori,
[13] sicut scriptum est : Jacob dilexi, Esau autem odio habui. •
[14] Quid ergo dicemus ? numquid iniquitas apud Deum ? Absit. •
[15] Moysi enim dicit : Miserebor cujus misereor : et misericordiam præstabo cujus miserebor. •
[16] Igitur non volentis, neque currentis, sed miserentis est Dei. •
[17] Dicit enim Scriptura Pharaoni : Quia in hoc ipsum excitavi te, ut ostendam in te virtutem meam : et ut annuntietur nomen meum in universa terra. •
[18] Ergo cujus vult miseretur, et quem vult indurat. •
[19] Dicis itaque mihi : Quid adhuc queritur ? voluntati enim ejus quis resistit ? •
[20] O homo, tu quis es, qui respondeas Deo ? numquid dicit figmentum ei qui se finxit : Quid me fecisti sic ? •
[21] an non habet potestatem figulus luti ex eadem massa facere aliud quidem vas in honorem, aliud vero in contumeliam ? •
[22] Quod si Deus volens ostendere iram, et notum facere potentiam suam, sustinuit in multa patientia vasa iræ, apta in interitum, •
[23] ut ostenderet divitias gloriæ suæ in vasa misericordiæ, quæ præparavit in gloriam. •
[24] Quos et vocavit nos non solum ex Judæis, sed etiam in gentibus, •
[25] sicut in Osee dicit : Vocabo non plebem meam, plebem meam : et non dilectam, dilectam : et non misericordiam consecutam, misericordiam consecutam. •
[26] Et erit : in loco, ubi dictum est eis : Non plebs mea vos : ibi vocabuntur filii Dei vivi. •
[27] Isaias autem clamat pro Israël : Si fuerit numerus filiorum Israël tamquam arena maris, reliquiæ salvæ fient. •
[28] Verbum enim consummans, et abbrevians in æquitate : quia verbum breviatum faciet Dominus super terram : •
[29] et sicut prædixit Isaias : Nisi Dominus Sabaoth reliquisset nobis semen, sicut Sodoma facti essemus, et sicut Gomorrha similes fuissemus. •
[30] Quid ergo dicemus ? Quod gentes, quæ non sectabantur justitiam, apprehenderunt justitiam : justitiam autem, quæ ex fide est. •
[31] Israël vero sectando legem justitiæ, in legem justitiæ non pervenit.
[32] Quare ? Quia non ex fide, sed quasi ex operibus : offenderunt enim in lapidem offensionis, •
[33] sicut scriptum est : Ecce pono in Sion lapidem offensionis, et petram scandali : et omnis qui credit in eum, non confundetur. •