ad Romanos, 8
[1] Nihil ergo nunc damnationis est iis qui sunt in Christo Jesu : qui non secundum carnem ambulant. •
[2] Lex enim spiritus vitæ in Christo Jesu liberavit me a lege peccati et mortis. •
[3] Nam quod impossibile erat legi, in quo infirmabatur per carnem : Deus Filium suum mittens in similitudinem carnis peccati et de peccato, damnavit peccatum in carne, •
[4] et justificatio legis impleretur in nobis, qui non secundum carnem ambulamus, sed secundum spiritum. •
[5] Qui enim secundum carnem sunt, quæ carnis sunt, sapiunt : qui vero secundum spiritum sunt, quæ sunt spiritus, sentiunt. •
[6] Nam prudentia carnis, mors est : prudentia autem spiritus, vita et pax :
[7] quoniam sapientia carnis inimica est Deo : legi enim Dei non est subjecta, nec enim potest.
[8] Qui autem in carne sunt, Deo placere non possunt.
[9] Vos autem in carne non estis, sed in spiritu : si tamen Spiritus Dei habitat in vobis. Siquis autem Spiritum Christi non habet, hic non est ejus.
[10] Si autem Christus in vobis est, corpus quidem mortuum est propter peccatum, spiritus vero vivit propter justificationem. •
[11] Quod si Spiritus ejus, qui suscitavit Jesum a mortuis, habitat in vobis : qui suscitavit Jesum Christum a mortuis, vivificabit et mortalia corpora vestra, propter inhabitantem Spiritum ejus in vobis.
[12] Ergo fratres, debitores sumus non carni, ut secundum carnem vivamus.
[13] Si enim secundum carnem vixeritis, moriemini : si autem spiritu facta carnis mortificaveritis, vivetis.
[14] Quicumque enim Spiritu Dei aguntur, ii sunt filii Dei. •
[15] Non enim accepistis spiritum servitutis iterum in timore, sed accepistis spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus : Abba (Pater). •
[16] Ipse enim Spiritus testimonium reddit spiritui nostro quod sumus filii Dei. •
[17] Si autem filii, et hæredes : hæredes, quidem Dei, cohæredes autem Christi : si tamen compatimur ut et conglorificemur.
[18] Existimo enim quod non sunt condignæ passiones hujus temporis ad futuram gloriam, quæ revelabitur in nobis. •
[19] Nam exspectatio creaturæ revelationem filiorum Dei exspectat. •
[20] Vanitati enim creatura subjecta est non volens, sed propter eum, qui subjecit eam in spe :
[21] quia et ipsa creatura liberabitur a servitute corruptionis in libertatem gloriæ filiorum Dei.
[22] Scimus enim quod omnis creatura ingemiscit, et parturit usque adhuc. •
[23] Non solum autem illa, sed et nos ipsi primitias spiritus habentes : et ipsi intra nos gemimus adoptionem filiorum Dei exspectantes, redemptionem corporis nostri. •
[24] Spe enim salvi facti sumus. Spes autem, quæ videtur, non est spes : nam quod videt quis, quid sperat ? •
[25] Si autem quod non videmus, speramus : per patientiam exspectamus. •
[26] Similiter autem et Spiritus adjuvat infirmitatem nostram : nam quid oremus, sicut oportet, nescimus : sed ipse Spiritus postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus. •
[27] Qui autem scrutatur corda, scit quid desideret Spiritus : quia secundum Deum postulat pro sanctis. •
[28] Scimus autem quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum, iis qui secundum propositum vocati sunt sancti. •
[29] Nam quos præscivit, et prædestinavit conformes fieri imaginis Filii sui, ut sit ipse primogenitus in multis fratribus. •
[30] Quos autem prædestinavit, hos et vocavit : et quos vocavit, hos et justificavit : quos autem justificavit, illos et glorificavit. •
[31] Quid ergo dicemus ad hæc ? si Deus pro nobis, qui contra nos ? •
[32] Qui etiam proprio Filio suo non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum : quomodo non etiam cum illo omnia nobis donavit ? •
[33] Quis accusabit adversus electos Dei ? Deus qui justificat,
[34] quis est qui condemnet ? Christus Jesus, qui mortuus est, immo qui et resurrexit, qui est ad dexteram Dei, qui etiam interpellat pro nobis. •
[35] Quis ergo nos separabit a caritate Christi ? tribulatio ? an angustia ? an fames ? an nuditas ? an periculum ? an persecutio ? an gladius ? •
[36] (Sicut scriptum est : Quia propter te mortificamur tota die : æstimati sumus sicut oves occisionis.) •
[37] Sed in his omnibus superamus propter eum qui dilexit nos.
[38] Certus sum enim quia neque mors, neque vita, neque angeli, neque principatus, neque virtutes, neque instantia, neque futura, neque fortitudo, •
[39] neque altitudo, neque profundum, neque creatura alia poterit nos separare a caritate Dei, quæ est in Christo Jesu Domino nostro. •