ad Romanos, 7
[1] An ignoratis, fratres (scientibus enim legem loquor), quia lex in homine dominatur quanto tempore vivit ? •
[2] Nam quæ sub viro est mulier, vivente viro, alligata est legi : si autem mortuus fuerit vir ejus, soluta est a lege viri. •
[3] Igitur, vivente viro, vocabitur adultera si fuerit cum alio viro : si autem mortuus fuerit vir ejus, liberata est a lege viri, ut non sit adultera si fuerit cum alio viro. •
[4] Itaque fratres mei, et vos mortificati estis legi per corpus Christi : ut sitis alterius, qui ex mortuis resurrexit, ut fructificemus Deo. •
[5] Cum enim essemus in carne, passiones peccatorum, quæ per legem erant, operabantur in membris nostris, ut fructificarent morti. •
[6] Nunc autem soluti sumus a lege mortis, in qua detinebamur, ita ut serviamus in novitate spiritus, et non in vetustate litteræ. •
[7] Quid ergo dicemus ? lex peccatum est ? Absit. Sed peccatum non cognovi, nisi per legem : nam concupiscentiam nesciebam, nisi lex diceret : Non concupisces. •
[8] Occasione autem accepta, peccatum per mandatum operatum est in me omnem concupiscentiam. Sine lege enim peccatum mortuum erat. •
[9] Ego autem vivebam sine lege aliquando : sed cum venisset mandatum, peccatum revixit. •
[10] Ego autem mortuus sum : et inventum est mihi mandatum, quod erat ad vitam, hoc esse ad mortem.
[11] Nam peccatum occasione accepta per mandatum, seduxit me, et per illud occidit.
[12] Itaque lex quidem sancta, et mandatum sanctum, et justum, et bonum. •
[13] Quod ergo bonum est, mihi factum est mors ? Absit. Sed peccatum, ut appareat peccatum, per bonum operatum est mihi mortem : ut fiat supra modum peccans peccatum per mandatum. •
[14] Scimus enim quia lex spiritualis est : ego autem carnalis sum, venundatus sub peccato. •
[15] Quod enim operor, non intelligo : non enim quod volo bonum, hoc ago : sed quod odi malum, illud facio. •
[16] Si autem quod nolo, illud facio : consentio legi, quoniam bona est.
[17] Nunc autem jam non ego operor illud, sed quod habitat in me peccatum.
[18] Scio enim quia non habitat in me, hoc est in carne mea, bonum. Nam velle, adjacet mihi : perficere autem bonum, non invenio. •
[19] Non enim quod volo bonum, hoc facio : sed quod nolo malum, hoc ago.
[20] Si autem quod nolo, illud facio : jam non ego operor illud, sed quod habitat in me, peccatum.
[21] Invenio igitur legem, volenti mihi facere bonum, quoniam mihi malum adjacet :
[22] condelector enim legi Dei secundum interiorem hominem : •
[23] video autem aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meæ, et captivantem me in lege peccati, quæ est in membris meis.
[24] Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus ? •
[25] gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum. Igitur ego ipse mente servio legi Dei : carne autem, legi peccati. •