logo burning flame
homeEditions
logo burning flame

ad Romanos, 6


add another edition

[1] Quid ergo dicemus ? permanebimus in peccato ut gratia abundet ?

[2] Absit. Qui enim mortui sumus peccato, quomodo adhuc vivemus in illo ?

[3] an ignoratis quia quicumque baptizati sumus in Christo Jesu, in morte ipsius baptizati sumus ?

[4] Consepulti enim sumus cum illo per baptismum in mortem : ut quomodo Christus surrexit a mortuis per gloriam Patris, ita et nos in novitate vitæ ambulemus.

[5] Si enim complantati facti sumus similitudini mortis ejus : simul et resurrectionis erimus.

[6] Hoc scientes, quia vetus homo noster simul crucifixus est, ut destruatur corpus peccati, et ultra non serviamus peccato.

[7] Qui enim mortuus est, justificatus est a peccato.

[8] Si autem mortui sumus cum Christo, credimus quia simul etiam vivemus cum Christo,

[9] scientes quod Christus resurgens ex mortuis jam non moritur : mors illi ultra non dominabitur.

[10] Quod enim mortuus est peccato, mortuus est semel : quod autem vivit, vivit Deo.

[11] Ita et vos existimate vos mortuos quidem esse peccato, viventes autem Deo, in Christo Jesu Domino nostro.

[12] Non ergo regnet peccatum in vestro mortali corpore ut obediatis concupiscentiis ejus.

[13] Sed neque exhibeatis membra vestra arma iniquitatis peccato : sed exhibete vos Deo, tamquam ex mortuis viventes : et membra vestra arma justitiæ Deo.

[14] Peccatum enim vobis non dominabitur : non enim sub lege estis, sed sub gratia.

[15] Quid ergo ? peccabimus, quoniam non sumus sub lege, sed sub gratia ? Absit.

[16] Nescitis quoniam cui exhibetis vos servos ad obediendum, servi estis ejus, cui obeditis, sive peccati ad mortem, sive obeditionis ad justitiam ?

[17] Gratias autem Deo quod fuistis servi peccati, obedistis autem ex corde in eam formam doctrinæ, in quam traditi estis.

[18] Liberati autem a peccato, servi facti estis justitiæ.

[19] Humanum dico, propter infirmitatem carnis vestræ : sicut enim exhibuistis membra vestra servire immunditiæ, et iniquitati ad iniquitatem, ita nunc exhibete membra vestra servire justitiæ in santificationem.

[20] Cum enim servi essetis peccati, liberi fuistis justitiæ.

[21] Quem ergo fructum habuistis tunc in illis, in quibus nunc erubescitis ? nam finis illorum mors est.

[22] Nunc vero liberati a peccato, servi autem facti Deo, habetis fructum vestrum in santificationem, finem vero vitam æternam.

[23] Stipendia enim peccati, mors. Gratia autem Dei, vita æterna, in Christo Jesu Domino nostro.

ad Romanos, 6