ad Romanos, 3
[1] Quid ergo amplius Judæo est ? aut quæ utilitas circumcisionis ? •
[2] Multum per omnem modum. Primum quidem quia credita sunt illis eloquia Dei. •
[3] Quid enim si quidam illorum non crediderunt ? numquid incredulitas illorum fidem Dei evacuabit ? Absit. •
[4] Est autem Deus verax : omnis autem homo mendax, sicut scriptum est : Ut justificeris in sermonibus tuis : et vincas cum judicaris. •
[5] Si autem iniquitas nostra justitiam Dei commendat, quid dicemus ? Numquid iniquus est Deus, qui infert iram ? •
[6] secundum hominem dico. Absit. Alioquin quomodo judicabit Deus hunc mundum ? •
[7] Si enim veritas Dei in meo mendacio abundavit in gloriam ipsius : quid adhuc et ego tamquam peccator judicor ? •
[8] et non (sicut blasphemamur, et sicut aiunt quidam nos dicere) faciamus mala ut veniant bona : quorum damnatio justa est.
[9] Quid ergo ? præcellimus eos ? Nequaquam. Causati enim sumus Judæos et Græcos omnes sub peccato esse, •
[10] sicut scriptum est : Quia non est justus quisquam : •
[11] non est intelligens, non est requirens Deum. •
[12] Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt : non est qui faciat bonum, non est usque ad unum.
[13] Sepulchrum patens est guttur eorum, linguis suis dolose agebant : venenum aspidum sub labiis eorum : •
[14] quorum os maledictione, et amaritudine plenum est : •
[15] veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem : •
[16] contritio et infelicitas in viis eorum :
[17] et viam pacis non cognoverunt : •
[18] non est timor Dei ante oculos eorum. •
[19] Scimus autem quoniam quæcumque lex loquitur, iis, qui in lege sunt, loquitur : ut omne os obstruatur, et subditus fiat omnis mundus Deo : •
[20] quia ex operibus legis non justificabitur omnis caro coram illo. Per legem enim cognitio peccati. •
[21] Nunc autem sine lege justitia Dei manifestata est : testificata a lege et prophetis. •
[22] Justitia autem Dei per fidem Jesu Christi in omnes et super omnes qui credunt in eum : non enim est distinctio :
[23] omnes enim peccaverunt, et egent gloria Dei.
[24] Justificati gratis per gratiam ipsius, per redemptionem quæ est in Christo Jesu, •
[25] quem proposuit Deus propitiationem per fidem in sanguine ipsius, ad ostensionem justitiæ suæ propter remissionem præcedentium delictorum
[26] in sustentatione Dei, ad ostensionem justitiæ ejus in hoc tempore : ut sit ipse justus, et justificans eum, qui est ex fide Jesu Christi.
[27] Ubi est ergo gloriatio tua ? Exclusa est. Per quam legem ? Factorum ? Non : sed per legem fidei. •
[28] Arbitramur enim justificari hominem per fidem sine operibus legis. •
[29] An Judæorum Deus tantum ? nonne et gentium ? Immo et gentium : •
[30] quoniam quidem unus est Deus, qui justificat circumcisionem ex fide, et præputium per fidem. •
[31] Legem ergo destruimus per fidem ? Absit : sed legem statuimus. •