logo burning flame
homeEditions
logo burning flame

ad Romanos, 2


add another edition

[1] Propter quod inexcusabilis es, o homo omnis qui judicas. In quo enim judicas alterum, teipsum condemnas : eadem enim agis quæ judicas.

[2] Scimus enim quoniam judicium Dei est secundum veritatem in eos qui talia agunt.

[3] Existimas autem hoc, o homo, qui judicas eos qui talia agunt, et facis ea, quia tu effugies judicium Dei ?

[4] an divitias bonitatis ejus, et patientiæ, et longanimitatis contemnis ? ignoras quoniam benignitas Dei ad pœnitentiam te adducit ?

[5] Secundum autem duritiam tuam, et impœnitens cor, thesaurizas tibi iram in die iræ, et revelationis justi judicii Dei,

[6] qui reddet unicuique secundum opera ejus :

[7] iis quidem qui secundum patientiam boni operis, gloriam, et honorem, et incorruptionem quærunt, vitam æternam :

[8] iis autem qui sunt ex contentione, et qui non acquiescunt veritati, credunt autem iniquitati, ira et indignatio.

[9] Tribulatio et angustia in omnem animam hominis operantis malum, Judæi primum, et Græci :

[10] gloria autem, et honor, et pax omni operanti bonum, Judæo primum, et Græco :

[11] non enim est acceptio personarum apud Deum.

[12] Quicumque enim sine lege peccaverunt, sine lege peribunt : et quicumque in lege peccaverunt, per legem judicabuntur.

[13] Non enim auditores legis justi sunt apud Deum, sed factores legis justificabuntur.

[14] Cum autem gentes, quæ legem non habent, naturaliter ea, quæ legis sunt, faciunt, ejusmodi legem non habentes, ipsi sibi sunt lex :

[15] qui ostendunt opus legis scriptum in cordibus suis, testimonium reddente illis conscientia ipsorum, et inter se invicem cogitationibus accusantibus, aut etiam defendentibus,

[16] in die, cum judicabit Deus occulta hominum, secundum Evangelium meum per Jesum Christum.

[17] Si autem tu Judæus cognominaris, et requiescis in lege, et gloriaris in Deo,

[18] et nosti voluntatem ejus, et probas utiliora, instructus per legem,

[19] confidis teipsum esse ducem cæcorum, lumen eorum qui in tenebris sunt,

[20] eruditorem insipientium, magistrum infantium, habentem formam scientiæ, et veritatis in lege.

[21] Qui ergo alium doces, teipsum non doces : qui prædicas non furandum, furaris :

[22] qui dicis non mœchandum, mœcharis : qui abominaris idola, sacrilegium facis :

[23] qui in lege gloriaris, per prævaricationem legis Deum inhonoras.

[24] (Nomen enim Dei per vos blasphematur inter gentes, sicut scriptum est.)

[25] Circumcisio quidem prodest, si legem observes : si autem prævaricator legis sis, circumcisio tua præputium facta est.

[26] Si igitur præputium justitias legis custodiat, nonne præputium illius in circumcisionem reputabitur ?

[27] et judicabit id quod ex natura est præputium, legem consummans, te, qui per litteram et circumcisionem prævaricator legis es ?

[28] Non enim qui in manifesto, Judæus est : neque quæ in manifesto, in carne, est circumcisio :

[29] sed qui in abscondito, Judæus est : et circumcisio cordis in spiritu, non littera : cujus laus non ex hominibus, sed ex Deo est.

ad Romanos, 2