ad Romanos, 16
[1] Commendo autem vobis Phœben sororem nostram, quæ est in ministerio ecclesiæ, quæ est in Cenchris : •
[2] ut eam suscipiatis in Domino digne sanctis : et assistatis ei in quocumque negotio vestri indiguerit : etenim ipsa quoque astitit multis, et mihi ipsi.
[3] Salutate Priscam et Aquilam, adjutores meos in Christo Jesu •
[4] (qui pro anima mea suas cervices supposuerunt : quibus non solus ego gratias ago, sed et cunctæ ecclesiæ gentium), •
[5] et domesticam ecclesiam eorum. Salutate Epænetum dilectum mihi, qui est primitivus Asiæ in Christo. •
[6] Salutate Mariam, quæ multum laboravit in vobis. •
[7] Salutate Andronicum et Juniam, cognatos, et concaptivos meos : qui sunt nobiles in Apostolis, qui et ante me fuerunt in Christo. •
[8] Salutate Ampliatum dilectissimum mihi in Domino. •
[9] Salutate Urbanum adjutorem nostrum in Christo Jesu, et Stachyn dilectum meum.
[10] Salutate Apellen probum in Christo. •
[11] Salutate eos qui sunt ex Aristoboli domo. Salutate Herodionem cognatum meum. Salutate eos qui sunt ex Narcisi domo, qui sunt in Domino. •
[12] Salutate Tryphænam et Tryphosam, quæ laborant in Domino. Salutate Persidem carissimam, quæ multum laboravit in Domino.
[13] Salutate Rufum electum in Domino, et matrem ejus, et meam. •
[14] Salutate Asyncritum, Phlegontem, Hermam, Patrobam, Hermen, et qui cum eis sunt, fratres. •
[15] Salutate Philologum et Juliam, Nereum, et sororem ejus, et Olympiadem, et omnes qui cum eis sunt, sanctos. •
[16] Salutate invicem in osculo sancto. Salutant vos omnes ecclesiæ Christi. •
[17] Rogo autem vos fratres, ut observetis eos qui dissensiones et offendicula, præter doctrinam, quam vos didicistis, faciunt, et declinate ab illis. •
[18] Hujuscemodi enim Christo Domino nostro non serviunt, sed suo ventri : et per dulces sermones et benedictiones seducunt corda innocentium.
[19] Vestra enim obedientia in omnem locum divulgata est. Gaudeo igitur in vobis. Sed volo vos sapientes esse in bono, et simplices in malo.
[20] Deus autem pacis conterat Satanam sub pedibus vestris velociter. Gratia Domini nostri Jesu Christi vobiscum.
[21] Salutat vos Timotheus adjutor meus, et Lucius, et Jason, et Sosipater cognati mei. •
[22] Saluto vos ego Tertius, qui scripsi epistolam, in Domino. •
[23] Salutat vos Cajus hospes meus, et universa ecclesia. Salutat vos Erastus arcarius civitatis, et Quartus, frater. •
[24] Gratia Domini nostri Jesu Christi cum omnibus vobis. Amen. •
[25] Ei autem, qui potens est vos confirmare juxta Evangelium meum, et prædicationem Jesu Christi, secundum revelationem mysterii temporibus æternis taciti •
[26] (quod nunc patefactum est per Scripturas prophetarum secundum præceptum æterni Dei, ad obeditionem fidei), in cunctis gentibus cogniti,
[27] soli sapienti Deo, per Jesum Christum, cui honor et gloria in sæcula sæculorum. Amen. •