ad Romanos, 15
[1] Debemus autem nos firmiores imbecillitates infirmorum sustinere, et non nobis placere. •
[2] Unusquisque vestrum proximo suo placeat in bonum, ad ædificationem.
[3] Etenim Christus non sibi placuit, sed sicut scriptum est : Improperia improperantium tibi ceciderunt super me. •
[4] Quæcumque enim scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt : ut per patientiam, et consolationem Scripturarum, spem habeamus.
[5] Deus autem patientiæ et solatii det vobis idipsum sapere in alterutrum secundum Jesum Christum : •
[6] ut unanimes, uno ore honorificetis Deum et patrem Domini nostri Jesu Christi.
[7] Propter quod suscipite invicem, sicut et Christus suscepit vos in honorem Dei. •
[8] Dico enim Christum Jesum ministrum fuisse circumcisionis propter veritatem Dei, ad confirmandas promissiones patrum : •
[9] gentes autem super misericordia honorare Deum, sicut scriptum est : Propterea confitebor tibi in gentibus, Domine, et nomini tuo cantabo. •
[10] Et iterum dicit : Lætamini gentes cum plebe ejus.
[11] Et iterum : Laudate omnes gentes Dominum : et magnificate eum omnes populi. •
[12] Et rursus Isaias ait : Erit radix Jesse, et qui exsurget regere gentes, in eum gentes sperabunt. •
[13] Deus autem spei repleat vos omni gaudio, et pace in credendo : ut abundetis in spe, et virtute Spiritus Sancti.
[14] Certus sum autem fratres mei et ego ipse de vobis, quoniam et ipsi pleni estis dilectione, repleti omni scientia, ita ut possitis alterutrum monere.
[15] Audacius autem scripsi vobis fratres ex parte, tamquam in memoriam vos reducens : propter gratiam, quæ data est mihi a Deo, •
[16] ut sim minister Christi Jesu in gentibus : sanctificans Evangelium Dei, ut fiat oblatio gentium accepta, et sanctificata in Spiritu Sancto. •
[17] Habeo igitur gloriam in Christo Jesu ad Deum.
[18] Non enim audeo aliquid loqui eorum, quæ per me non efficit Christus in obedientiam gentium, verbo et factis :
[19] in virtute signorum, et prodigiorum, in virtute Spiritus Sancti : ita ut ab Jerusalem per circuitum usque ad Illyricum repleverim Evangelium Christi. •
[20] Sic autem prædicavi Evangelium hoc, non ubi nominatus est Christus, ne super alienum fundamentum ædificarem : •
[21] sed sicut scriptum est : Quibus non est annuntiatum de eo, videbunt : et qui non audierunt, intelligent. •
[22] Propter quod et impediebar plurimum venire ad vos, et prohibitus sum usque adhuc.
[23] Nunc vero ulterius locum non habens in his regionibus, cupiditatem autem habens veniendi ad vos ex multis jam præcedentibus annis :
[24] cum in Hispaniam proficisci cœpero, spero quod præteriens videam vos, et a vobis deducar illuc, si vobis primum ex parte fruitus fuero. •
[25] Nunc igitur proficiscar in Jerusalem ministrare sanctis. •
[26] Probaverunt enim Macedonia et Achaia collationem aliquam facere in pauperes sanctorum, qui sunt in Jerusalem. •
[27] Placuit enim eis : et debitores sunt eorum. Nam si spiritualium eorum participes facti sunt gentiles, debent et in carnalibus ministrare illis. •
[28] Hoc igitur cum consummavero, et assignavero eis fructum hunc, per vos proficiscar in Hispaniam. •
[29] Scio autem quoniam veniens ad vos, in abundantia benedictionis Evangelii Christi veniam. •
[30] Obsecro ergo vos fratres per Dominum nostrum Jesum Christum, et per caritatem Sancti Spiritus, ut adjuvetis me in orationibus vestris pro me ad Deum,
[31] ut liberer ab infidelibus, qui sunt in Judæa, et obsequii mei oblatio accepta fiat in Jerusalem sanctis,
[32] ut veniam ad vos in gaudio per voluntatem Dei, et refrigerer vobiscum. •
[33] Deus autem pacis sit cum omnibus vobis. Amen.