logo burning flame
homeEditions
logo burning flame

ad Romanos, 12


add another edition

[1] Obsecro itaque vos fratres per misericordiam Dei, ut exhibeatis corpora vestra hostiam viventem, sanctam, Deo placentem, rationabile obsequium vestrum.

[2] Et nolite conformari huic sæculo, sed reformamini in novitate sensus vestri : ut probetis quæ sit voluntas Dei bona, et beneplacens, et perfecta.

[3] Dico enim per gratiam quæ data est mihi, omnibus qui sunt inter vos, non plus sapere quam oportet sapere, sed sapere ad sobrietatem : et unicuique sicut Deus divisit mensuram fidei.

[4] Sicut enim in uno corpore multa membra habemus, omnia autem membra non eumdem actum habent :

[5] ita multi unum corpus sumus in Christo, singuli autem alter alterius membra.

[6] Habentes autem donationes secundum gratiam, quæ data est nobis, differentes : sive prophetiam secundum rationem fidei,

[7] sive ministerium in ministrando, sive qui docet in doctrina,

[8] qui exhortatur in exhortando, qui tribuit in simplicitate, qui præest in sollicitudine, qui miseretur in hilaritate.

[9] Dilectio sine simulatione : odientes malum, adhærentes bono :

[10] caritate fraternitatis invicem diligentes : honore invicem prævenientes :

[11] sollicitudine non pigri : spiritu ferventes : Domino servientes :

[12] spe gaudentes : in tribulatione patientes : orationi instantes :

[13] necessitatibus sanctorum communicantes : hospitalitatem sectantes.

[14] Benedicite persequentibus vos : benedicite, et nolite maledicere.

[15] Gaudere cum gaudentibus, flere cum flentibus :

[16] idipsum invicem sentientes : non alta sapientes, sed humilibus consentientes. Nolite esse prudentes apud vosmetipsos :

[17] nulli malum pro malo reddentes : providentes bona non tantum coram Deo, sed etiam coram omnibus hominibus.

[18] Si fieri potest, quod ex vobis est, cum omnibus hominibus pacem habentes :

[19] non vosmetipsos defendentes carissimi, sed date locum iræ. Scriptum est enim : Mihi vindicta : ego retribuam, dicit Dominus.

[20] Sed si esurierit inimicus tuus, ciba illum : si sitit, potum da illi : hoc enim faciens, carbones ignis congeres super caput ejus.

[21] Noli vinci a malo, sed vince in bono malum.

ad Romanos, 12