ad Romanos, 11
[1] Dico ergo : Numquid Deus repulit populum suum ? Absit. Nam et ego Israëlita sum ex semine Abraham, de tribu Benjamin : •
[2] non repulit Deus plebem suam, quam præscivit. An nescitis in Elia quid dicit Scriptura ? quemadmodum interpellat Deum adversum Israël :
[3] Domine, prophetas tuos occiderunt, altaria tua suffoderunt : et ego relictus sum solus, et quærunt animam meam. •
[4] Sed quid dicit illi divinum responsum ? Reliqui mihi septem millia virorum, qui non curvaverunt genua ante Baal. •
[5] Sic ergo et in hoc tempore reliquiæ secundum electionem gratiæ salvæ factæ sunt.
[6] Si autem gratia, jam non ex operibus : alioquin gratia jam non est gratia. •
[7] Quid ergo ? Quod quærebat Israël, hoc non est consecutus : electio autem consecuta est : ceteri vero excæcati sunt : •
[8] sicut scriptum est : Dedit illis Deus spiritum compunctionis : oculos ut non videant, et aures ut non audiant, usque in hodiernum diem. •
[9] Et David dicit : Fiat mensa eorum in laqueum, et in captionem, et in scandalum, et in retributionem illis. •
[10] Obscurentur oculi eorum ne videant : et dorsum eorum semper incurva. •
[11] Dico ergo : Numquid sic offenderunt ut caderent ? Absit. Sed illorum delicto, salus est gentibus ut illos æmulentur. •
[12] Quod si delictum illorum divitiæ sunt mundi, et diminutio eorum divitiæ gentium : quanto magis plenitudo eorum ? •
[13] Vobis enim dico gentibus : Quamdiu quidem ego sum gentium Apostolus, ministerium meum honorificabo,
[14] si quomodo ad æmulandum provocem carnem meam, et salvos faciam aliquos ex illis.
[15] Si enim amissio eorum, reconciliatio est mundi : quæ assumptio, nisi vita ex mortuis ? •
[16] Quod si delibatio sancta est, et massa : et si radix sancta, et rami. •
[17] Quod si aliqui ex ramis fracti sunt, tu autem cum oleaster esses, insertus es in illis, et socius radicis, et pinguedinis olivæ factus es,
[18] noli gloriari adversus ramos. Quod si gloriaris : non tu radicem portas, sed radix te.
[19] Dices ergo : Fracti sunt rami ut ego inserar.
[20] Bene : propter incredulitatem fracti sunt. Tu autem fide stas : noli altum sapere, sed time. •
[21] Si enim Deus naturalibus ramis non pepercit : ne forte nec tibi parcat.
[22] Vide ergo bonitatem, et severitatem Dei : in eos quidem qui ceciderunt, severitatem : in te autem bonitatem Dei, si permanseris in bonitate, alioquin et tu excideris. •
[23] Sed et illi, si non permanserint in incredulitate, inserentur : potens est enim Deus iterum inserere illos.
[24] Nam si tu ex naturali excisus es oleastro, et contra naturam insertus es in bonam olivam : quanto magis ii qui secundum naturam inserentur suæ olivæ ?
[25] Nolo enim vos ignorare, fratres, mysterium hoc (ut non sitis vobis ipsis sapientes), quia cæcitas ex parte contigit in Israël, donec plenitudo gentium intraret,
[26] et sic omnis Israël salvus fieret, sicut scriptum est : Veniet ex Sion, qui eripiat, et avertat impietatem a Jacob. •
[27] Et hoc illis a me testamentum : cum abstulero peccata eorum.
[28] Secundum Evangelium quidem, inimici propter vos : secundum electionem autem, carissimi propter patres. •
[29] Sine pœnitentia enim sunt dona et vocatio Dei. •
[30] Sicut enim aliquando et vos non credidistis Deo, nunc autem misericordiam consecuti estis propter incredulitatem illorum : •
[31] ita et isti nunc non crediderunt in vestram misericordiam : ut et ipsi misericordiam consequantur.
[32] Conclusit enim Deus omnia in incredulitate, ut omnium misereatur. •
[33] O altitudo divitiarum sapientiæ, et scientiæ Dei : quam incomprehensibilia sunt judicia ejus, et investigabiles viæ ejus !
[34] Quis enim cognovit sensum Domini ? aut quis consiliarius ejus fuit ? •
[35] aut quis prior dedit illi, et retribuetur ei ?
[36] Quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia : ipsi gloria in sæcula. Amen. •