ad Romanos, 10
[1] Fratres, voluntas quidem cordis mei, et obsecratio ad Deum, fit pro illis in salutem. •
[2] Testimonium enim perhibeo illis quod æmulationem Dei habent, sed non secundum scientiam. •
[3] Ignorantes enim justitiam Dei, et suam quærentes statuere, justitiæ Dei non sunt subjecti. •
[4] Finis enim legis, Christus, ad justitiam omni credenti.
[5] Moyses enim scripsit, quoniam justitiam, quæ ex lege est, qui fecerit homo, vivet in ea. •
[6] Quæ autem ex fide est justitia, sic dicit : Ne dixeris in corde tuo : Qui ascendet in cælum ? id est, Christum deducere : •
[7] aut, Quis descendet in abyssum ? hoc est, Christum a mortuis revocare. •
[8] Sed quid dicit Scriptura ? Prope est verbum in ore tuo, et in corde tuo : hoc est verbum fidei, quod prædicamus. •
[9] Quia si confitearis in ore tuo Dominum Jesum, et in corde tuo credideris quod Deus illum suscitavit a mortuis, salvus eris. •
[10] Corde enim creditur ad justitiam : ore autem confessio fit ad salutem. •
[11] Dicit enim Scriptura : Omnis qui credit in illum, non confundetur. •
[12] Non enim est distinctio Judæi et Græci : nam idem Dominus omnium, dives in omnes qui invocant illum.
[13] Omnis enim quicumque invocaverit nomen Domini, salvus erit. •
[14] Quomodo ergo invocabunt, in quem non crediderunt ? aut quomodo credent ei, quem non audierunt ? quomodo autem audient sine prædicante ? •
[15] quomodo vero prædicabunt nisi mittantur ? sicut scriptum est : Quam speciosi pedes evangelizantium pacem, evangelizantium bona ! •
[16] Sed non omnes obediunt Evangelio. Isaias enim dicit : Domine, quis credidit auditui nostro ? •
[17] Ergo fides ex auditu, auditus autem per verbum Christi. •
[18] Sed dico : Numquid non audierunt ? Et quidem in omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terræ verba eorum. •
[19] Sed dico : Numquid Israël non cognovit ? Primus Moyses dicit : Ego ad æmulationem vos adducam in non gentem : in gentem insipientem, in iram vos mittam. •
[20] Isaias autem audet, et dicit : Inventus sum a non quærentibus me : palam apparui iis qui me non interrogabant. •
[21] Ad Israël autem dicit : Tota die expandi manus meas ad populum non credentem, et contradicentem. •