logo burning flame
homeEditions
logo burning flame

1 ad Corinthios, 9


add another edition

[1] Non sum liber ? non sum Apostolus ? nonne Christum Jesum Dominum nostrum vidi ? nonne opus meum vos estis in Domino ?

[2] Et si aliis non sum Apostolus, sed tamen vobis sum : nam signaculum apostolatus mei vos estis in Domino.

[3] Mea defensio apud eos qui me interrogant, hæc est :

[4] Numquid non habemus potestatem manducandi et bibendi ?

[5] numquid non habemus potestatem mulierem sororem circumducendi sicut et ceteri Apostoli, et fratres Domini, et Cephas ?

[6] aut ego solus, et Barnabas, non habemus potestatem hoc operandi ?

[7] Quis militat suis stipendiis umquam ? quis plantat vineam, et de fructu ejus non edit ? quis pascit gregem, et de lacte gregis non manducat ?

[8] Numquid secundum hominem hæc dico ? an et lex hæc non dicit ?

[9] Scriptum est enim in lege Moysi : Non alligabis os bovi trituranti. Numquid de bobus cura est Deo ?

[10] an propter nos utique hoc dicit ? Nam propter nos scripta sunt : quoniam debet in spe qui arat, arare : et qui triturat, in spe fructus percipiendi.

[11] Si nos vobis spiritualia seminavimus, magnum est si nos carnalia vestra metamus ?

[12] Si alii potestatis vestræ participes sunt, quare non potius nos ? Sed non usi sumus hac potestate : sed omnia sustinemus, ne quod offendiculum demus Evangelio Christi.

[13] Nescitis quoniam qui in sacrario operantur quæ de sacrario sunt, edunt : et qui altari deserviunt, cum altari participant ?

[14] Ita et Dominus ordinavit iis qui Evangelium annuntiant, de Evangelio vivere.

[15] Ego autem nullo horum usus sum. Non autem scripsi hæc ut ita fiant in me : bonum est enim mihi magis mori, quam ut gloriam meam quis evacuet.

[16] Nam si evangelizavero, non est mihi gloria : necessitas enim mihi incumbit : væ enim mihi est, si non evangelizavero.

[17] Si enim volens hoc ago, mercedem habeo : si autem invitus, dispensatio mihi credita est.

[18] Quæ est ergo merces mea ? ut Evangelium prædicans, sine sumptu ponam Evangelium, ut non abutar potestate mea in Evangelio.

[19] Nam cum liber essem ex omnibus, omnium me servum feci, ut plures lucrifacerem.

[20] Et factus sum Judæis tamquam Judæus, ut Judæos lucrarer :

[21] iis qui sub lege sunt, quasi sub lege essem (cum ipse non essem sub lege) ut eos qui sub lege erant, lucrifacerem : iis qui sine lege erant, tamquam sine lege essem (cum sine lege Dei non essem : sed in lege essem Christi) ut lucrifacerem eos qui sine lege erant.

[22] Factus sum infirmis infirmus, ut infirmos lucrifacerem. Omnibus omnia factus sum, ut omnes facerem salvos.

[23] Omnia autem facio propter Evangelium : ut particeps ejus efficiar.

[24] Nescitis quod ii qui in stadio currunt, omnes quidem currunt, sed unus accipit bravium ? Sic currite ut comprehendatis.

[25] Omnis autem qui in agone contendit, ab omnibus se abstinet, et illi quidem ut corruptibilem coronam accipiant : nos autem incorruptam.

[26] Ego igitur sic curro, non quasi in incertum : sic pugno, non quasi aërem verberans :

[27] sed castigo corpus meum, et in servitutem redigo : ne forte cum aliis prædicaverim, ipse reprobus efficiar.

1 ad Corinthios, 9