logo burning flame
homeEditions
logo burning flame

1 ad Corinthios, 7


add another edition

[1] De quibus autem scripsistis mihi : Bonum est homini mulierem non tangere :

[2] propter fornicationem autem unusquisque suam uxorem habeat, et unaquæque suum virum habeat.

[3] Uxori vir debitum reddat : similiter autem et uxor viro.

[4] Mulier sui corporis potestatem non habet, sed vir. Similiter autem et vir sui corporis potestatem non habet, sed mulier.

[5] Nolite fraudare invicem, nisi forte ex consensu ad tempus, ut vacetis orationi : et iterum revertimini in idipsum, ne tentet vos Satanas propter incontinentiam vestram.

[6] Hoc autem dico secundum indulgentiam, non secundum imperium.

[7] Volo enim omnes vos esse sicut meipsum : sed unusquisque proprium donum habet ex Deo : alius quidem sic, alius vero sic.

[8] Dico autem non nuptis, et viduis : bonum est illis si sic permaneant, sicut et ego.

[9] Quod si non se continent, nubant. Melius est enim nubere, quam uri.

[10] Iis autem qui matrimonio juncti sunt, præcipio non ego, sed Dominus, uxorem a viro non discedere :

[11] quod si discesserit, manere innuptam, aut viro suo reconciliari. Et vir uxorem non dimittat.

[12] Nam ceteris ego dico, non Dominus. Si quis frater uxorem habet infidelem, et hæc consentit habitare cum illo, non dimittat illam.

[13] Et si qua mulier fidelis habet virum infidelem, et hic consentit habitare cum illa, non dimittat virum :

[14] sanctificatus est enim vir infidelis per mulierem fidelem, et sanctificata est mulier infidelis per virum fidelem : alioquin filii vestri immundi essent, nunc autem sancti sunt.

[15] Quod si infidelis discedit, discedat : non enim servituti subjectus est frater, aut soror in hujusmodi : in pace autem vocavit nos Deus.

[16] Unde enim scis mulier, si virum salvum facies ? aut unde scis vir, si mulierem salvam facies ?

[17] Nisi unicuique sicut divisit Dominus, unumquemque sicut vocavit Deus, ita ambulet, et sicut in omnibus ecclesiis doceo.

[18] Circumcisus aliquis vocatus est ? non adducat præputium. In præputio aliquis vocatus est ? non circumcidatur.

[19] Circumcisio nihil est, et præputium nihil est : sed observatio mandatorum Dei.

[20] Unusquisque in qua vocatione vocatus est, in ea permaneat.

[21] Servus vocatus es ? non sit tibi curæ : sed et si potes fieri liber, magis utere.

[22] Qui enim in Domino vocatus est servus, libertus est Domini : similiter qui liber vocatus est, servus est Christi.

[23] Pretio empti estis : nolite fieri servi hominum.

[24] Unusquisque in quo vocatus est, fratres, in hoc permaneat apud Deum.

[25] De virginibus autem præceptum Domini non habeo : consilium autem do, tamquam misericordiam consecutus a Domino, ut sim fidelis.

[26] Existimo ergo hoc bonum esse propter instantem necessitatem, quoniam bonum est homini sic esse.

[27] Alligatus es uxori ? noli quærere solutionem. Solutus es ab uxore ? noli quærere uxorem.

[28] Si autem acceperis uxorem, non peccasti. Et si nupserit virgo, non peccavit : tribulationem tamen carnis habebunt hujusmodi. Ego autem vobis parco.

[29] Hoc itaque dico, fratres : tempus breve est : reliquum est, ut et qui habent uxores, tamquam non habentes sint :

[30] et qui flent, tamquam non flentes : et qui gaudent, tamquam non gaudentes : et qui emunt, tamquam non possidentes :

[31] et qui utuntur hoc mundo, tamquam non utantur : præterit enim figura hujus mundi.

[32] Volo autem vos sine sollicitudine esse. Qui sine uxore est, sollicitus est quæ Domini sunt, quomodo placeat Deo.

[33] Qui autem cum uxore est, sollicitus est quæ sunt mundi, quomodo placeat uxori, et divisus est.

[34] Et mulier innupta, et virgo, cogitat quæ Domini sunt, ut sit sancta corpore, et spiritu. Quæ autem nupta est, cogitat quæ sunt mundi, quomodo placeat viro.

[35] Porro hoc ad utilitatem vestram dico : non ut laqueum vobis injiciam, sed ad id, quod honestum est, et quod facultatem præbeat sine impedimento Dominum obsecrandi.

[36] Si quis autem turpem se videri existimat super virgine sua, quod sit superadulta, et ita oportet fieri : quod vult faciat : non peccat, si nubat.

[37] Nam qui statuit in corde suo firmus, non habens necessitatem, potestatem autem habens suæ voluntatis, et hoc judicavit in corde suo, servare virginem suam, bene facit.

[38] Igitur et qui matrimonio jungit virginem suam, bene facit : et qui non jungit, melius facit.

[39] Mulier alligata est legi quanto tempore vir ejus vivit, quod si dormierit vir ejus, liberata est : cui vult nubat, tantum in Domino.

[40] Beatior autem erit si sic permanserit secundum meum consilium : puto autem quod et ego Spiritum Dei habeam.

1 ad Corinthios, 7