1 ad Corinthios, 6
[1] Audet aliquis vestrum habens negotium adversus alterum, judicari apud iniquos, et non apud sanctos ? •
[2] an nescitis quoniam sancti de hoc mundo judicabunt ? et si in vobis judicabitur mundus, indigni estis qui de minimis judicetis ?
[3] Nescitis quoniam angelos judicabimus ? quanto magis sæcularia ? •
[4] Sæcularia igitur judicia si habueritis : contemptibiles, qui sunt in ecclesia, illos constituite ad judicandum. •
[5] Ad verecundiam vestram dico. Sic non est inter vos sapiens quisquam, qui possit judicare inter fratrem suum ?
[6] Sed frater cum fratre judicio contendit : et hoc apud infideles ?
[7] Jam quidem omnino delictum est in vobis, quod judicia habetis inter vos. Quare non magis injuriam accipitis ? quare non magis fraudem patimini ? •
[8] Sed vos injuriam facitis, et fraudatis : et hoc fratribus.
[9] An nescitis quia iniqui regnum Dei non possidebunt ? Nolite errare : neque fornicarii, neque idolis servientes, neque adulteri,
[10] neque molles, neque masculorum concubitores, neque fures, neque avari, neque ebriosi, neque maledici, neque rapaces regnum Dei possidebunt.
[11] Et hæc quidam fuistis : sed abluti estis, sed sanctificati estis, sed justificati estis in nomine Domini nostri Jesu Christi, et in Spiritu Dei nostri. •
[12] Omnia mihi licent, sed non omnia expediunt : omnia mihi licent, sed ego sub nullis redigar potestate. •
[13] Esca ventri, et venter escis : Deus autem et hunc et has destruet : corpus autem non fornicationi, sed Domino : et Dominus corpori. •
[14] Deus vero et Dominum suscitavit : et nos suscitabit per virtutem suam.
[15] Nescitis quoniam corpora vestra membra sunt Christi ? Tollens ergo membra Christi, faciam membra meretricis ? Absit. •
[16] An nescitis quoniam qui adhæret meretrici, unum corpus efficitur ? Erunt enim (inquit) duo in carne una. •
[17] Qui autem adhæret Domino, unus spiritus est.
[18] Fugite fornicationem. Omne peccatum, quodcumque fecerit homo, extra corpus est : qui autem fornicatur, in corpus suum peccat. •
[19] An nescitis quoniam membra vestra, templum sunt Spiritus Sancti, qui in vobis est, quem habetis a Deo, et non estis vestri ? •
[20] Empti enim estis pretio magno. Glorificate, et portate Deum in corpore vestro. •