1 ad Corinthios, 3
[1] Et ego, fratres, non potui vobis loqui quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus. Tamquam parvulis in Christo, •
[2] lac vobis potum dedi, non escam : nondum enim poteratis : sed nec nunc quidem potestis : adhuc enim carnales estis. •
[3] Cum enim sit inter vos zelus, et contentio : nonne carnales estis, et secundum hominem ambulatis ? •
[4] Cum enim quis dicat : Ego quidem sum Pauli ; alius autem : Ego Apollo : nonne homines estis ? Quid igitur est Apollo ? quid vero Paulus ? •
[5] ministri ejus, cui credidistis, ut unicuique sicut Dominus dedit.
[6] Ego plantavi, Apollo rigavit : sed Deus incrementum dedit.
[7] Itaque neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat : sed qui incrementum dat, Deus. •
[8] Qui autem plantat, et qui rigat, unum sunt. Unusquisque autem propriam mercedem accipiet, secundum suum laborem. •
[9] Dei enim sumus adjutores : Dei agricultura estis, Dei ædificatio estis. •
[10] Secundum gratiam Dei, quæ data est mihi, ut sapiens architectus fundamentum posui : alius autem superædificat. Unusquisque autem videat quomodo superædificet. •
[11] Fundamentum enim aliud nemo potest ponere præter id quod positum est, quod est Christus Jesus. •
[12] Si quis autem superædificat super fundamentum hoc, aurum, argentum, lapides pretiosos, ligna, fœnum, stipulam, •
[13] uniuscujusque opus manifestum erit : dies enim Domini declarabit, quia in igne revelabitur : et uniuscujusque opus quale sit, ignis probabit.
[14] Si cujus opus manserit quod superædificavit, mercedem accipiet. •
[15] Si cujus opus arserit, detrimentum patietur : ipse autem salvus erit, sic tamen quasi per ignem. •
[16] Nescitis quia templum Dei estis, et Spiritus Dei habitat in vobis ?
[17] Si quis autem templum Dei violaverit, disperdet illum Deus. Templum enim Dei sanctum est, quod estis vos. •
[18] Nemo se seducat : si quis videtur inter vos sapiens esse in hoc sæculo, stultus fiat ut sit sapiens.
[19] Sapientia enim hujus mundi, stultitia est apud Deum. Scriptum est enim : Comprehendam sapientes in astutia eorum. •
[20] Et iterum : Dominus novit cogitationes sapientium quoniam vanæ sunt. •
[21] Nemo itaque glorietur in hominibus. •
[22] Omnia enim vestra sunt, sive Paulus, sive Apollo, sive Cephas, sive mundus, sive vita, sive mors, sive præsentia, sive futura : omnia enim vestra sunt : •
[23] vos autem Christi : Christus autem Dei. •