logo burning flame
homeEditions
logo burning flame

1 ad Corinthios, 16


add another edition

[1] De collectis autem, quæ fiunt in sanctos, sicut ordinavi ecclesiis Galatiæ, ita et vos facite.

[2] Per unam sabbati unusquisque vestrum apud se seponat, recondens quod ei bene placuerit : ut non, cum venero, tunc collectæ fiant.

[3] Cum autem præsens fuero, quos probaveritis per epistolas, hos mittam perferre gratiam vestram in Jerusalem.

[4] Quod si dignum fuerit ut et ego eam, mecum ibunt.

[5] Veniam autem ad vos, cum Macedoniam pertransiero : nam Macedoniam pertransibo.

[6] Apud vos autem forsitan manebo, vel etiam hiemabo : ut vos me deducatis quocumque iero.

[7] Nolo enim vos modo in transitu videre, spero enim me aliquantulum temporis manere apud vos, si Dominus permiserit.

[8] Permanebo autem Ephesi usque ad Pentecosten.

[9] Ostium enim mihi apertum est magnum, et evidens : et adversarii multi.

[10] Si autem venerit Timotheus, videte ut sine timore sit apud vos : opus enim Domini operatur, sicut et ego.

[11] Ne quis ergo illum spernat : deducite autem illum in pace, ut veniat ad me : exspecto enim illum cum fratribus.

[12] De Apollo autem fratre vobis notum facio, quoniam multum rogavi eum ut veniret ad vos cum fratribus : et utique non fuit voluntas ut nunc veniret : veniet autem, cum ei vacuum fuerit.

[13] Vigilate, state in fide, viriliter agite, et confortamini.

[14] Omnia vestra in caritate fiant.

[15] Obsecro autem vos fratres, nostis domum Stephanæ, et Fortunati, et Achaici : quoniam sunt primitiæ Achaiæ, et in ministerium sanctorum ordinaverunt seipsos :

[16] ut et vos subditi sitis ejusmodi, et omni cooperanti, et laboranti.

[17] Gaudeo autem in præsentia Stephanæ, et Fortunati, et Achaici : quoniam id, quod vobis deerat, ipsi suppleverunt :

[18] refecerunt enim et meum spiritum, et vestrum. Cognoscite ergo qui hujusmodi sunt.

[19] Salutant vos ecclesiæ Asiæ. Salutant vos in Domino multum, Aquila et Priscilla cum domestica sua ecclesia : apud quos et hospitor.

[20] Salutant vos omnes fratres. Salutate invicem in osculo sancto.

[21] Salutatio, mea manu Pauli.

[22] Si quis non amat Dominum nostrum Jesum Christum, sit anathema, Maran Atha.

[23] Gratia Domini nostri Jesu Christi vobiscum.

[24] Caritas mea cum omnibus vobis in Christo Jesu. Amen.

1 ad Corinthios, 16