logo burning flame
homeEditions
logo burning flame

1 ad Corinthios, 15


add another edition

[1] Notum autem vobis facio, fratres, Evangelium, quod prædicavi vobis, quod et accepistis, in quo et statis,

[2] per quod et salvamini : qua ratione prædicaverim vobis, si tenetis, nisi frustra credidistis.

[3] Tradidi enim vobis in primis quod et accepi : quoniam Christus mortuus est pro peccatis nostris secundum Scripturas :

[4] et quia sepultus est, et quia resurrexit tertia die secundum Scripturas :

[5] et quia visus est Cephæ, et post hoc undecim :

[6] deinde visus est plus quam quingentis fratribus simul : ex quibus multi manent usque adhuc, quidam autem dormierunt :

[7] deinde visus est Jacobo, deinde Apostolis omnibus :

[8] novissime autem omnium tamquam abortivo, visus est et mihi.

[9] Ego enim sum minimus Apostolorum, qui non sum dignus vocari Apostolus, quoniam persecutus sum ecclesiam Dei.

[10] Gratia autem Dei sum id quod sum, et gratia ejus in me vacua non fuit, sed abundantius illis omnibus laboravi : non ego autem, sed gratia Dei mecum :

[11] sive enim ego, sive illi : sic prædicamus, et sic credidistis.

[12] Si autem Christus prædicatur quod resurrexit a mortuis, quomodo quidam dicunt in vobis, quoniam resurrectio mortuorum non est ?

[13] Si autem resurrectio mortuorum non est : neque Christus resurrexit.

[14] Si autem Christus non resurrexit, inanis est ergo prædicatio nostra, inanis est et fides vestra :

[15] invenimur autem et falsi testes Dei : quoniam testimonium diximus adversus Deum quod suscitaverit Christum, quem non suscitavit, si mortui non resurgunt.

[16] Nam si mortui non resurgunt, neque Christus resurrexit.

[17] Quod si Christus non resurrexit, vana est fides vestra : adhuc enim estis in peccatis vestris.

[18] Ergo et qui dormierunt in Christo, perierunt.

[19] Si in hac vita tantum in Christo sperantes sumus, miserabiliores sumus omnibus hominibus.

[20] Nunc autem Christus resurrexit a mortuis primitiæ dormientium,

[21] quoniam quidem per hominem mors, et per hominem resurrectio mortuorum.

[22] Et sicut in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur.

[23] Unusquisque autem in suo ordine, primitiæ Christus : deinde ii qui sunt Christi, qui in adventu ejus crediderunt.

[24] Deinde finis : cum tradiderit regnum Deo et Patri, cum evacuaverit omnem principatum, et potestatem, et virtutem.

[25] Oportet autem illum regnare donec ponat omnes inimicos sub pedibus ejus.

[26] Novissima autem inimica destruetur mors : omnia enim subjecit pedibus ejus. Cum autem dicat :

[27] Omnia subjecta sunt ei, sine dubio præter eum qui subjecit ei omnia.

[28] Cum autem subjecta fuerint illi omnia : tunc et ipse Filius subjectus erit ei, qui subjecit sibi omnia, ut sit Deus omnia in omnibus.

[29] Alioquin quid facient qui baptizantur pro mortuis, si omnino mortui non resurgunt ? ut quid et baptizantur pro illis ?

[30] ut quid et nos periclitamur omni hora ?

[31] Quotidie morior per vestram gloriam, fratres, quam habeo in Christo Jesu Domino nostro.

[32] Si secundum hominem ad bestias pugnavi Ephesi, quid mihi prodest, si mortui non resurgunt ? Manducemus, et bibamus, cras enim moriemur.

[33] Nolite seduci : corrumpunt mores bonos colloquia mala.

[34] Evigilate justi, et nolite peccare : ignorantiam enim Dei quidam habent, ad reverentiam vobis loquor.

[35] Sed dicet aliquis : Quomodo resurgunt mortui ? qualive corpore venient ?

[36] Insipiens, tu quod seminas non vivificatur, nisi prius moriatur :

[37] et quod seminas, non corpus, quod futurum est, seminas, sed nudum granum, ut puta tritici, aut alicujus ceterorum.

[38] Deus autem dat illi corpus sicut vult : ut unicuique seminum proprium corpus.

[39] Non omnis caro, eadem caro : sed alia quidem hominum, alia vero pecorum, alia volucrum, alia autem piscium.

[40] Et corpora cælestia, et corpora terrestria : sed alia quidem cælestium gloria, alia autem terrestrium.

[41] Alia claritas solis, alia claritas lunæ, et alia claritas stellarum. Stella enim a stella differt in claritate :

[42] sic et resurrectio mortuorum. Seminatur in corruptione, surget in incorruptione.

[43] Seminatur in ignobilitate, surget in gloria : seminatur in infirmitate, surget in virtute :

[44] seminatur corpus animale, surget corpus spiritale. Si est corpus animale, est et spiritale, sicut scriptum est :

[45] Factus est primus homo Adam in animam viventem, novissimus Adam in spiritum vivificantem.

[46] Sed non prius quod spiritale est, sed quod animale : deinde quod spiritale.

[47] Primus homo de terra, terrenus : secundus homo de cælo, cælestis.

[48] Qualis terrenus, tales et terreni : et qualis cælestis, tales et cælestes.

[49] Igitur, sicut portavimus imaginem terreni, portemus et imaginem cælestis.

[50] Hoc autem dico, fratres : quia caro et sanguis regnum Dei possidere non possunt : neque corruptio incorruptelam possidebit.

[51] Ecce mysterium vobis dico : omnes quidem resurgemus, sed non omnes immutabimur.

[52] In momento, in ictu oculi, in novissima tuba : canet enim tuba, et mortui resurgent incorrupti : et nos immutabimur.

[53] Oportet enim corruptibile hoc induere incorruptionem : et mortale hoc induere immortalitatem.

[54] Cum autem mortale hoc induerit immortalitatem, tunc fiet sermo, qui scriptus est : Absorpta est mors in victoria.

[55] Ubi est mors victoria tua ? ubi est mors stimulus tuus ?

[56] Stimulus autem mortis peccatum est : virtus vero peccati lex.

[57] Deo autem gratias, qui dedit nobis victoriam per Dominum nostrum Jesum Christum.

[58] Itaque fratres mei dilecti, stabiles estote, et immobiles : abundantes in opere Domini semper, scientes quod labor vester non est inanis in Domino.

1 ad Corinthios, 15