1 ad Corinthios, 12
[1] De spiritualibus autem, nolo vos ignorare fratres. •
[2] Scitis quoniam cum gentes essetis, ad simulacra muta prout ducebamini euntes. •
[3] Ideo notum vobis facio, quod nemo in Spiritu Dei loquens, dicit anathema Jesu. Et nemo potest dicere, Dominus Jesus, nisi in Spiritu Sancto. •
[4] Divisiones vero gratiarum sunt, idem autem Spiritus : •
[5] et divisiones ministrationum sunt, idem autem Dominus :
[6] et divisiones operationum sunt, idem vero Deus qui operatur omnia in omnibus.
[7] Unicuique autem datur manifestatio Spiritus ad utilitatem. •
[8] Alii quidem per Spiritum datur sermo sapientiæ : alii autem sermo scientiæ secundum eumdem Spiritum : •
[9] alteri fides in eodem Spiritu : alii gratia sanitatum in uno Spiritu :
[10] alii operatio virtutum, alii prophetia, alii discretio spirituum, alii genera linguarum, alii interpretatio sermonum.
[11] Hæc autem omnia operantur unus atque idem Spiritus, dividens singulis prout vult. •
[12] Sicut enim corpus unum est, et membra habet multa, omnia autem membra corporis cum sint multa, unum tamen corpus sunt : ita et Christus. •
[13] Etenim in uno Spiritu omnes nos in unum corpus baptizati sumus, sive Judæi, sive gentiles, sive servi, sive liberi : et omnes in uno Spiritu potati sumus. •
[14] Nam et corpus non est unum membrum, sed multa.
[15] Si dixerit pes : Quoniam non sum manus, non sum de corpore : num ideo non est de corpore ? •
[16] Et si dixerit auris : Quoniam non sum oculus, non sum de corpore : num ideo est de corpore ?
[17] Si totum corpus oculus : ubi auditus ? Si totum auditus : ubi odoratus ?
[18] Nunc autem posuit Deus membra, unumquodque eorum in corpore sicut voluit.
[19] Quod si essent omnia unum membrum, ubi corpus ?
[20] Nunc autem multa quidem membra, unum autem corpus.
[21] Non potest autem oculus dicere manui : Opera tua non indigeo : aut iterum caput pedibus : Non estis mihi necessarii.
[22] Sed multo magis quæ videntur membra corporis infirmiora esse, necessariora sunt :
[23] et quæ putamus ignobiliora membra esse corporis, his honorem abundantiorem circumdamus : et quæ inhonesta sunt nostra, abundantiorem honestatem habent. •
[24] Honesta autem nostra nullius egent : sed Deus temperavit corpus, ei cui deerat, abundationem tribuendo honorem, •
[25] ut non sit schisma in corpore, sed idipsum pro invicem sollicita sint membra.
[26] Et si quid patitur unum membrum, compatiuntur omnia membra : sive gloriatur unum membrum, congaudent omnia membra.
[27] Vos autem estis corpus Christi, et membra de membro. •
[28] Et quosdam quidem posuit Deus in ecclesia primum apostolos, secundo prophetas, exinde doctores, deinde virtutes, exinde gratias curationum, opitulationes, gubernationes, genera linguarum, interpretationes sermonum. •
[29] Numquid omnes apostoli ? numquid omnes prophetæ ? numquid omnes doctores ?
[30] numquid omnes virtutes ? numquid omnes gratiam habent curationum ? numquid omnes linguis loquuntur ? numquid omnes interpretantur ?
[31] Æmulamini autem charismata meliora. Et adhuc excellentiorem viam vobis demonstro. •