logo burning flame
homeEditions
logo burning flame

1 ad Corinthios, 10


add another edition

[1] Nolo enim vos ignorare fratres, quoniam patres nostri omnes sub nube fuerunt, et omnes mare transierunt,

[2] et omnes in Moyse baptizati sunt in nube, et in mari :

[3] et omnes eamdem escam spiritalem manducaverunt,

[4] et omnes eumdem potum spiritalem biberunt (bibebant autem de spiritali, consequente eos, petra : petra autem erat Christus) :

[5] sed non in pluribus eorum beneplacitum est Deo : nam prostrati sunt in deserto.

[6] Hæc autem in figura facta sunt nostri, ut non simus concupiscentes malorum, sicut et illi concupierunt.

[7] Neque idololatræ efficiamini, sicut quidam ex ipsis : quemadmodum scriptum est : Sedit populus manducare, et bibere, et surrexerunt ludere.

[8] Neque fornicemur, sicut quidam ex ipsis fornicati sunt, et ceciderunt una die viginti tria millia.

[9] Neque tentemus Christum, sicut quidam eorum tentaverunt, et a serpentibus perierunt.

[10] Neque murmuraveritis, sicut quidam eorum murmuraverunt, et perierunt ab exterminatore.

[11] Hæc autem omnia in figura contingebant illis : scripta sunt autem ad correptionem nostram, in quos fines sæculorum devenerunt.

[12] Itaque qui se existimat stare, videat ne cadat.

[13] Tentatio vos non apprehendat nisi humana : fidelis autem Deus est, qui non patietur vos tentari supra id quod potestis, sed faciet etiam cum tentatione proventum ut possitis sustinere.

[14] Propter quod, carissimi mihi, fugite ab idolorum cultura :

[15] ut prudentibus loquor, vos ipsi judicate quod dico.

[16] Calix benedictionis, cui benedicimus, nonne communicatio sanguinis Christi est ? et panis quem frangimus, nonne participatio corporis Domini est ?

[17] Quoniam unus panis, unum corpus multi sumus, omnes qui de uno pane participamus.

[18] Videte Israël secundum carnem : nonne qui edunt hostias, participes sunt altaris ?

[19] Quid ergo ? dico quod idolis immolatum sit aliquid ? aut quod idolum, sit aliquid ?

[20] Sed quæ immolant gentes, dæmoniis immolant, et non Deo. Nolo autem vos socios fieri dæmoniorum :

[21] non potestis calicem Domini bibere, et calicem dæmoniorum ; non potestis mensæ Domini participes esse, et mensæ dæmoniorum.

[22] An æmulamur Dominum ? numquid fortiores illo sumus ? Omnia mihi licent, sed non omnia expediunt.

[23] Omnia mihi licent, sed non omnia ædificat.

[24] Nemo quod suum est quærat, sed quod alterius.

[25] Omne quod in macello venit, manducate, nihil interrogantes propter conscientiam.

[26] Domini est terra, et plenitudo ejus.

[27] Si quis vocat vos infidelium, et vultis ire : omne quod vobis apponitur, manducate, nihil interrogantes propter conscientiam.

[28] Si quis autem dixerit : Hoc immolatum est idolis : nolite manducare propter illum qui indicavit, et propter conscientiam :

[29] conscientiam autem dico non tuam, sed alterius. Ut quid enim libertas mea judicatur ab aliena conscientia ?

[30] Si ego cum gratia participo, quid blasphemor pro eo quod gratias ago ?

[31] Sive ergo manducatis, sive bibitis, sive aliud quid facitis : omnia in gloriam Dei facite.

[32] Sine offensione estote Judæis, et gentibus, et ecclesiæ Dei :

[33] sicut et ego per omnia omnibus placeo, non quærens quod mihi utile est, sed quod multis : ut salvi fiant.

1 ad Corinthios, 10