Zachariæ, 2
[1] Et levavi oculos meos, et vidi, et ecce vir, et in manu ejus funiculus mensorum. •
[2] Et dixi : Quo tu vadis ? Et dixit ad me : Ut metiar Jerusalem, et videam quanta sit latitudo ejus, et quanta longitudo ejus.
[3] Et ecce angelus qui loquebatur in me egrediebatur, et angelus alius egrediebatur in occursum ejus : •
[4] et dixit ad eum : Curre, loquere ad puerum istum, dicens : Absque muro habitabitur Jerusalem, præ multitudine hominum et jumentorum in medio ejus. •
[5] Et ego ero ei, ait Dominus, murus ignis in circuitu, et in gloria ero in medio ejus. •
[6] O, o, fugite de terra aquilonis, dicit Dominus, quoniam in quatuor ventos cæli dispersi vos, dicit Dominus. •
[7] O Sion ! fuge, quæ habitas apud filiam Babylonis : •
[8] quia hæc dicit Dominus exercituum : Post gloriam misit me ad gentes quæ spoliaverunt vos : qui enim tetigerit vos, tangit pupillam oculi mei : •
[9] quia ecce ego levo manum meam super eos, et erunt prædæ his qui serviebant sibi : et cognoscetis quia Dominus exercituum misit me. •
[10] Lauda et lætare, filia Sion, quia ecce ego venio, et habitabo in medio tui, ait Dominus. •
[11] Et applicabuntur gentes multæ ad Dominum in die illa, et erunt mihi in populum, et habitabo in medio tui : et scies quia Dominus exercituum misit me ad te. •
[12] Et possidebit Dominus Judam partem suam in terra sanctificata, et eliget adhuc Jerusalem. •
[13] Sileat omnis caro a facie Domini, quia consurrexit de habitaculo sancto suo. •