Zachariæ, 10
[1] Petite a Domino pluviam in tempore serotino, et Dominus faciet nives : et pluviam imbris dabit eis, singulis herbam in agro. •
[2] Quia simulacra locuta sunt inutile, et divini viderunt mendacium : et somniatores locuti sunt frustra, vane consolabantur : idcirco abducti sunt quasi grex : affligentur, quia non est eis pastor. •
[3] Super pastores iratus est furor meus, et super hircos visitabo : quia visitavit Dominus exercituum gregem suum, domum Juda, et posuit eos quasi equum gloriæ suæ in bello. •
[4] Ex ipso angelus, ex ipso paxillas, ex ipso arcus prælii, ex ipso egredietur omnis exactor simul. •
[5] Et erunt quasi fortes conculcantes lutum viarum in prælio, et bellabunt, quia Dominus cum eis : et confundentur ascensores equorum. •
[6] Et confortabo domum Juda, et domum Joseph salvabo : et convertam eos, quia miserebor eorum : et erunt sicut fuerunt quando non projeceram eos : ego enim Dominus Deus eorum, et exaudiam eos. •
[7] Et erunt quasi fortes Ephraim, et lætabitur cor eorum quasi a vino : et filii eorum videbunt, et lætabuntur, et exsultabit cor eorum in Domino. •
[8] Sibilabo eis, et congregabo illos, quia redemi eos : et multiplicabo eos sicut ante fuerant multiplicati. •
[9] Et seminabo eos in populis, et de longe recordabuntur mei : et vivent cum filiis suis, et revertentur. •
[10] Et reducam eos de terra Ægypti, et de Assyriis congregabo eos, et ad terram Galaad et Libani adducam eos, et non invenietur eis locus : •
[11] et transibit in maris freto, et percutiet in mari fluctus, et confundentur omnia profunda fluminis : et humiliabitur superbia Assur, et sceptrum Ægypti recedet. •
[12] Confortabo eos in Domino, et in nomine ejus ambulabunt, dicit Dominus.