logo burning flame
homeEditions
logo burning flame

ad Titum, 3


add another edition

[1] Admone illos principibus, et potestatibus subditos esse, dicto obedire, ad omne opus bonum paratos esse :

[2] neminem blasphemare, non litigiosos esse, sed modestos, omnem ostendentes mansuetudinem ad omnes homines.

[3] Eramus enim aliquando et nos insipientes, increduli, errantes, servientes desideriis, et voluptatibus variis, in malitia et invidia agentes, odibiles, odientes invicem.

[4] Cum autem benignitas et humanitas apparuit Salvatoris nostri Dei,

[5] non ex operibus justitiæ, quæ fecimus nos, sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit per lavacrum regenerationis et renovationis Spiritus Sancti,

[6] quem effudit in nos abunde per Jesum Christum Salvatorem nostrum :

[7] ut justificati gratia ipsius, hæredes simus secundum spem vitæ æternæ.

[8] Fidelis sermo est : et de his volo te confirmare : ut curent bonis operibus præesse qui credunt Deo. Hæc sunt bona, et utilia hominibus.

[9] Stultas autem quæstiones, et genealogias, et contentiones, et pugnas legis devita : sunt enim inutiles, et vanæ.

[10] Hæreticum hominem post unam et secundam correptionem devita :

[11] sciens quia subversus est, qui ejusmodi est, et delinquit, cum sit proprio judicio condemnatus.

[12] Cum misero ad te Artemam, aut Tychicum, festina ad me venire Nicopolim : ibi enim statui hiemare.

[13] Zenam legisperitum et Apollo sollicite præmitte, ut nihil illis desit.

[14] Discant autem et nostri bonis operibus præesse ad usus necessarios : ut non sint infructuosi.

[15] Salutant te qui mecum sunt omnes : saluta eos qui nos amant in fide. Gratia Dei cum omnibus vobis. Amen.

ad Titum, 3