ad Titum, 1
[1] Paulus servus Dei, Apostolus autem Jesu Christi secundum fidem electorum Dei, et agnitionem veritatis, quæ secundum pietatem est •
[2] in spem vitæ æternæ, quam promisit qui non mentitur, Deus, ante tempora sæcularia : •
[3] manifestavit autem temporibus suis verbum suum in prædicatione, quæ credita est mihi secundum præceptum Salvatoris nostri Dei : •
[4] Tito dilecto filio secundum communem fidem, gratia, et pax a Deo Patre, et Christo Jesu Salvatore nostro. •
[5] Hujus rei gratia reliqui te Cretæ, ut ea quæ desunt, corrigas, et constituas per civitates presbyteros, sicut et ego disposui tibi, •
[6] si quis sine crimine est, unius uxoris vir, filios habens fideles, non in accusatione luxuriæ, aut non subditos. •
[7] Oportet enim episcopum sine crimine esse, sicut Dei dispensatorem : non superbum, non iracundum, non vinolentum, non percussorem, non turpis lucri cupidum : •
[8] sed hospitalem, benignum, sobrium, justum, sanctum, continentem, •
[9] amplectentem eum, qui secundum doctrinam est, fidelem sermonem : ut potens sit exhortari in doctrina sana, et eos qui contradicunt, arguere. •
[10] Sunt enim multi etiam inobedientes, vaniloqui, et seductores : maxime qui de circumcisione sunt : •
[11] quos oportet redargui : qui universas domos subvertunt, docentes quæ non oportet, turpis lucri gratia.
[12] Dixit quidam ex illis, proprius ipsorum propheta : Cretenses semper mendaces, malæ bestiæ, ventres pigri. •
[13] Testimonium hoc verum est. Quam ob causam increpa illos dure, ut sani sint in fide, •
[14] non intendentes judaicis fabulis, et mandatis hominum, aversantium se a veritate. •
[15] Omnia munda mundis : coinquinatis autem et infidelibus, nihil est mundum, sed inquinatæ sunt eorum et mens et conscientia. •
[16] Confitentur se nosse Deum, factis autem negant : cum sint abominati, et incredibiles, et ad omne opus bonum reprobi. •