logo burning flame
homeEditions
logo burning flame

Tobiæ, 7


add another edition

[1] Ingressi sunt autem ad Raguelem, et suscepit eos Raguel cum gaudio.

[2] Intuensque Tobiam Raguel, dixit Annæ uxori suæ : Quam similis est juvenis iste consobrino meo !

[3] Et cum hæc dixisset, ait : Unde estis juvenes fratres nostri ? At illi dixerunt : Ex tribu Nephthali sumus, ex captivitate Ninive.

[4] Dixitque illis Raguel : Nostis Tobiam fratrem meum ? Qui dixerunt : Novimus.

[5] Cumque multa bona loqueretur de eo, dixit angelus ad Raguelem : Tobias, de quo interrogas, pater istius est.

[6] Et misit se Raguel, et cum lacrimis osculatus est eum, et plorans supra collum ejus,

[7] dixit : Benedictio sit tibi, fili mi, quia boni et optimi viri filius es.

[8] Et Anna uxor ejus, et Sara ipsorum filia, lacrimatæ sunt.

[9] Postquam autem locuti sunt, præcepit Raguel occidi arietem, et parari convivium. Cumque hortaretur eos discumbere ad prandium,

[10] Tobias dixit : Hic ego hodie non manducabo neque bibam, nisi prius petitionem meam confirmes, et promittas mihi dare Saram filiam tuam.

[11] Quo audito verbo Raguel, expavit, sciens quid evenerit illis septem viris, qui ingressi sunt ad eam : et timere cœpit ne forte et hunc similiter contingeret : et cum nutaret, et non daret petenti ullum responsum,

[12] dixit ei angelus : Noli timere dare eam isti, quoniam huic timenti Deum debetur conjux filia tua : propterea alius non potuit habere illam.

[13] Tunc dixit Raguel : Non dubito quod Deus preces et lacrimas meas in conspectu suo admiserit.

[14] Et credo quoniam ideo fecit vos venire ad me, ut ista conjungeretur cognationi suæ secundum legem Moysi : et nunc noli dubium gerere quod tibi eam tradam.

[15] Et apprehendens dexteram filiæ suæ, dexteræ Tobiæ tradidit, dicens : Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob vobiscum sit, et ipse conjungat vos, impleatque benedictionem suam in vobis.

[16] Et accepta carta, fecerunt conscriptionem conjugii.

[17] Et post hæc epulati sunt, benedicentes Deum.

[18] Vocavitque Raguel ad se Annam uxorem suam, et præcepit ei ut præpararet alterum cubiculum.

[19] Et introduxit illuc Saram filiam suam, et lacrimata est.

[20] Dixitque ei : Forti animo esto, filia mea : Dominus cæli det tibi gaudium pro tædio quod perpessa es.

Tobiæ, 7