Tobiæ, 4
[1] Igitur cum Tobias putaret orationem suam exaudiri ut mori potuisset, vocavit ad se Tobiam filium suum, •
[2] dixitque ei : Audi, fili mi, verba oris mei, et ea in corde tuo, quasi fundamentum construe.
[3] Cum acceperit Deus animam meam, corpus meum sepeli : et honorem habebis matri tuæ omnibus diebus vitæ ejus : •
[4] memor enim esse debes, quæ et quanta pericula passa sit propter te in utero suo. •
[5] Cum autem et ipsa compleverit tempus vitæ suæ, sepelias eam circa me. •
[6] Omnibus autem diebus vitæ tuæ in mente habeto Deum : et cave ne aliquando peccato consentias, et prætermittas præcepta Domini Dei nostri.
[7] Ex substantia tua fac eleemosynam, et noli avertere faciem tuam ab ullo paupere : ita enim fiet ut nec a te avertatur facies Domini. •
[8] Quomodo potueris, ita esto misericors. •
[9] Si multum tibi fuerit, abundanter tribue : si exiguum tibi fuerit, etiam exiguum libenter impertiri stude. •
[10] Præmium enim bonum tibi thesaurizas in die necessitatis :
[11] quoniam eleemosyna ab omni peccato, et a morte liberat, et non patietur animam ire in tenebras. •
[12] Fiducia magna erit coram summo Deo, eleemosyna omnibus facientibus eam. •
[13] Attende tibi, fili mi, ab omni fornicatione, et præter uxorem tuam numquam patiaris crimen scire. •
[14] Superbiam numquam in tuo sensu, aut in tuo verbo dominari permittas : in ipsa enim initium sumpsit omnis perditio. •
[15] Quicumque tibi aliquid operatus fuerit, statim ei mercedem restitue, et merces mercenarii tui apud te omnino non remaneat. •
[16] Quod ab alio oderis fieri tibi, vide ne tu aliquando alteri facias. •
[17] Panem tuum cum esurientibus et egenis comede, et de vestimentis tuis nudos tege. •
[18] Panem tuum et vinum tuum super sepulturam justi constitue, et noli ex eo manducare et bibere cum peccatoribus. •
[19] Consilium semper a sapiente perquire.
[20] Omni tempore benedic Deum : et pete ab eo, ut vias tuas dirigat, et omnia consilia tua in ipso permaneant. •
[21] Indico etiam tibi, fili mi, dedisse me decem talenta argenti, dum adhuc infantulus esses, Gabelo, in Rages civitate Medorum, et chirographum ejus apud me habeo : •
[22] et ideo perquire quomodo ad eum pervenias, et recipias ab eo supra memoratum pondus argenti, et restituas ei chirographum suum.
[23] Noli timere, fili mi : pauperem quidem vitam gerimus, sed multa bona habebimus si timuerimus Deum, et recesserimus ab omni peccato, et fecerimus bene. •