Tobiæ, 3
[1] Tunc Tobias ingemuit, et cœpit orare cum lacrimis, •
[2] dicens : Justus es, Domine, et omnia judicia tua justa sunt, et omnes viæ tuæ, misericordia, et veritas, et judicium. •
[3] Et nunc Domine, memor esto mei, et ne vindictam sumas de peccatis meis, neque reminiscaris delicta mea, vel parentum meorum. •
[4] Quoniam non obedivimus præceptis tuis, ideo traditi sumus in direptionem, et captivitatem, et mortem, et in fabulam, et in improperium omnibus nationibus, in quibus dispersisti nos. •
[5] Et nunc Domine, magna judicia tua, quia non egimus secundum præcepta tua, et non ambulavimus sinceriter coram te.
[6] Et nunc Domine, secundum voluntatem tuam fac mecum, et præcipe in pace recipi spiritum meum : expedit enim mihi mori magis quam vivere. •
[7] Eadem itaque die, contigit ut Sara filia Raguelis in Rages civitate Medorum, et ipsa audiret improperium ab una ex ancillis patris sui, •
[8] quoniam tradita fuerat septem viris, et dæmonium nomine Asmodæus occiderat eos, mox ut ingressi fuissent ad eam. •
[9] Ergo cum pro culpa sua increparet puellam, respondit ei, dicens : Amplius ex te non videamus filium, aut filiam super terram, interfectrix virorum tuorum. •
[10] Numquid et occidere me vis, sicut jam occidisti septem viros ? Ad hanc vocem perrexit in superius cubiculum domus suæ : et tribus diebus, et tribus noctibus non manducabit, neque bibit : •
[11] sed in oratione persistens cum lacrimis deprecabatur Deum, ut ab isto improperio liberaret eum.
[12] Factum est autem die tertia, dum compleret orationem, benedicens Dominum,
[13] dixit : Benedictum est nomen tuum, Deus patrum nostrorum : qui cum iratus fueris, misericordiam facies, et in tempore tribulationis peccata dimittis his, qui invocant te. •
[14] Ad te, Domine, faciem meam converto ; ad te oculos meos dirigo.
[15] Peto, Domine, ut de vinculo improperii hujus absolvas me, aut certe desuper terram eripias me. •
[16] Tu scis, Domine, quia numquam concupivi virum, et mundam servavi animam meam ab omni concupiscentia. •
[17] Numquam cum ludentibus miscui me : neque cum his, qui in levitate ambulant, participem me præbui. •
[18] Virum autem cum timore tuo, non cum libidine mea consensi suscipere.
[19] Et, aut ego indigna fui illis, aut illi forsitan me non fuerunt digni, quia forsitan viro alii conservasti me.
[20] Non est enim in hominis potestate consilium tuum.
[21] Hoc autem pro certo habet omnis qui te colit, quod vita ejus, si in probatione fuerit, coronabitur : si autem in tribulatione fuerit, liberabitur : et si in correptione fuerit, ad misericordiam tuam venire licebit. •
[22] Non enim delectaris in perditionibus nostris : quia post tempestatem tranquillum facis : et post lacrimationem et fletum, exultationem infundis.
[23] Sit nomen tuum, Deus Israël, benedictum in sæcula.
[24] In illo tempore exauditæ sunt preces amborum in conspectu gloriæ summi Dei : •
[25] et missus est angelus Domini sanctus Raphaël ut curaret eos ambos, quorum uno tempore sunt orationes in conspectu Domini recitatæ. •