Tobiæ, 1
[1] Tobias ex tribu et civitate Nephthali (quæ est in superioribus Galilææ supra Naasson, post viam quæ ducit ad occidentem, in sinistro habens civitatem Sephet) •
[2] cum captus esset in diebus Salmanasar regis Assyriorum, in captivitate tamen positus, viam veritatis non deseruit, •
[3] ita ut omnia, quæ habere poterat, quotidie concaptivis fratribus, qui erant ex ejus genere, impertiret. •
[4] Cumque esset junior omnibus in tribu Nephthali, nihil tamen puerile gessit in opere. •
[5] Denique, cum irent omnes ad vitulos aureos, quos Jeroboam fecerat rex Israël, hic solus fugiebat consortia omnium. •
[6] Sed pergebat in Jerusalem ad templum Domini, et ibi adorabat Dominum Deum Israël, omnia primitiva sua, et decimas suas fideliter offerens,
[7] ita ut in tertio anno proselytis et advenis ministraret omnem decimationem. •
[8] Hæc et his similia secundum legem Dei puerulus observabat.
[9] Cum vero factus esset vir, accepit uxorem Annam de tribu sua, genuitque ex ea filium, nomen suum imponens ei, •
[10] quem ab infantia timere Deum docuit, et abstinere ab omni peccato.
[11] Igitur, cum per captivitatem devenisset cum uxore sua, et filio, in civitatem Niniven cum omni tribu sua •
[12] (cum omnes ederent ex cibis gentilium), iste custodivit animam suam, et numquam contaminatus est in escis eorum. •
[13] Et quoniam memor fuit Domini in toto corde suo, dedit illi Deus gratiam in conspectu Salmanasar regis,
[14] et dedit illi potestatem quocumque vellet ire, habens libertatem quæcumque facere voluisset. •
[15] Pergebat ergo ad omnes qui erant in captivitate, et monita salutis dabat eis.
[16] Cum autem venisset in Rages civitatem Medorum, et ex his, quibus honoratus fuerat a rege, habuisset decem talenta argenti : •
[17] et cum in multa turba generis sui Gabelum egentem videret, qui erat ex tribu ejus, sub chirographo dedit illi memoratum pondus argenti. •
[18] Post multum vero temporis, mortuo Salmanasar rege, cum regnaret Sennacherib filius ejus pro eo, et filios Israël exosos haberet in conspectu suo : •
[19] Tobias quotidie pergebat per omnem cognationem suam, et consolabatur eos, dividebatque unicuique, prout poterat, de facultatibus suis : •
[20] esurientes alebat, nudisque vestimenta præbebat, et mortuis atque occisis sepulturam sollicitus exhibebat. •
[21] Denique cum reversus esset rex Sennacherib fugiens a Judæa plagam, quam circa eum fecerat Deus propter blasphemiam suam, et iratus multos occideret ex filiis Israël, Tobias sepeliebat corpora eorum. •
[22] At ubi nuntiatum est regi, jussit eum occidi, et tulit omnem substantiam ejus.
[23] Tobias vero cum filio suo et cum uxore suo fugiens, nudus latuit, quia multi diligebant eum. •
[24] Post dies vero quadraginta quinque occiderunt regem filii ipsius, •
[25] et reversus est Tobias in domum suam, omnisque facultas ejus restituta est ei.