Iacobi, 4
[1] Unde bella et lites in vobis ? nonne hinc : ex concupiscentiis vestris, quæ militant in membris vestris ? •
[2] concupiscitis, et non habetis : occiditis, et zelatis : et non potestis adipisci : litigatis, et belligeratis, et non habetis, propter quod non postulatis. •
[3] Petitis, et non accipitis : eo quod male petatis : ut in concupiscentiis vestris insumatis.
[4] Adulteri, nescitis quia amicitia hujus mundi inimica est Dei ? quicumque ergo voluerit amicus esse sæculi hujus, inimicus Dei constituitur. •
[5] An putatis quia inaniter Scriptura dicat : Ad invidiam concupiscit spiritus qui habitat in vobis ? •
[6] majorem autem dat gratiam. Propter quod dicit : Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam. •
[7] Subditi ergo estote Deo, resistite autem diabolo, et fugiet a vobis. •
[8] Appropinquate Deo, et appropinquabit vobis. Emundate manus, peccatores : et purificate corda, duplices animo. •
[9] Miseri estote, et lugete, et plorate : risus vester in luctum convertatur, et gaudium in mœrorem. •
[10] Humiliamini in conspectu Domini, et exaltabit vos. •
[11] Nolite detrahere alterutrum fratres. Qui detrahit fratri, aut qui judicat fratrem suum, detrahit legi, et judicat legem. Si autem judicas legem, non es factor legis, sed judex. •
[12] Unus est legislator et judex, qui potest perdere et liberare. •
[13] Tu autem quis es, qui judicas proximum ? Ecce nunc qui dicitis : Hodie, aut crastino ibimus in illam civitatem, et faciemus ibi quidem annum, et mercabimur, et lucrum faciemus : •
[14] qui ignoratis quid erit in crastino.
[15] Quæ est enim vita vestra ? vapor est ad modicum parens, et deinceps exterminabitur ; pro eo ut dicatis : Si Dominus voluerit. Et : Si vixerimus, faciemus hoc, aut illud. •
[16] Nunc autem exsultatis in superbiis vestris. Omnis exsultatio talis, maligna est. •
[17] Scienti igitur bonum facere, et non facienti, peccatum est illi.