logo burning flame
homeEditions
logo burning flame

Iacobi, 3


add another edition

[1] Nolite plures magistri fieri fratres mei, scientes quoniam majus judicium sumitis.

[2] In multis enim offendimus omnes. Si quis in verbo non offendit, hic perfectus est vir : potest etiam freno circumducere totum corpus.

[3] Si autem equis frena in ora mittimus ad consentiendum nobis, et omne corpus illorum circumferimus.

[4] Ecce et naves, cum magnæ sint, et a ventis validis minentur, circumferuntur a modico gubernaculo ubi impetus dirigentis voluerit.

[5] Ita et lingua modicum quidem membrum est, et magna exaltat. Ecce quantus ignis quam magnam silvam incendit !

[6] Et lingua ignis est, universitas iniquitatis. Lingua constituitur in membris nostris, quæ maculat totum corpus, et inflammat rotam nativitatis nostræ inflammata a gehenna.

[7] Omnis enim natura bestiarum, et volucrum, et serpentium, et ceterorum domantur, et domita sunt a natura humana :

[8] linguam autem nullus hominum domare potest : inquietum malum, plena veneno mortifero.

[9] In ipsa benedicimus Deum et Patrem : et in ipsa maledicimus homines, qui ad similitudinem Dei facti sunt.

[10] Ex ipso ore procedit benedictio et maledictio. Non oportet, fratres mei, hæc ita fieri.

[11] Numquid fons de eodem foramine emanat dulcem et amaram aquam ?

[12] Numquid potest, fratres mei, ficus uvas facere, aut vitis ficus ? Sic neque salsa dulcem potest facere aquam.

[13] Quis sapiens et disciplinatus inter vos ? Ostendat ex bona conversatione operationem suam in mansuetudine sapientiæ.

[14] Quod si zelum amarum habetis, et contentiones sint in cordibus vestris : nolite gloriari, et mendaces esse adversus veritatem :

[15] non est enim ista sapientia desursum descendens : sed terrena, animalis, diabolica.

[16] Ubi enim zelus et contentio, ibi inconstantia et omne opus pravum.

[17] Quæ autem desursum est sapientia, primum quidem pudica est, deinde pacifica, modesta, suadibilis, bonus consentiens, plena misericordia et fructibus bonis, non judicans, sine simulatione.

[18] Fructus autem justitiæ, in pace seminatur, facientibus pacem.

Iacobi, 3