Sophoniae, 1
[1] Verbum Domini quod factum est ad Sophoniam, filium Chusi, filii Godoliæ, filii Amariæ, filii Ezeciæ, in diebus Josiæ, filii Amon, regis Judæ. •
[2] Congregans congregabo omnia a facie terræ, dicit Dominus : •
[3] congregans hominem et pecus, congregans volatilia cæli et pisces maris : et ruinæ impiorum erunt, et disperdam homines a facie terræ, dicit Dominus. •
[4] Et extendam manum meam super Judam et super omnes habitantes Jerusalem : et disperdam de loco hoc reliquias Baal, et nomina ædituorum cum sacerdotibus ; •
[5] et eos qui adorant super tecta militiam cæli, et adorant et jurant in Domino, et jurant in Melchom ; •
[6] et qui avertuntur de post tergum Domini, et qui non quæsierunt Dominum, nec investigaverunt eum.
[7] Silete a facie Domini Dei, quia juxta est dies Domini : quia præparavit Dominus hostiam ; sanctificavit vocatos suos. •
[8] Et erit : in die hostiæ Domini, visitabo super principes, et super filios regis, et super omnes qui induti sunt veste peregrina ; •
[9] et visitabo super omnem qui arroganter ingreditur super limen in die illa, qui complent domum Domini Dei sui iniquitate et dolo. •
[10] Et erit in die illa, dicit Dominus, vox clamoris a porta piscium, et ululatus a Secunda, et contritio magna a collibus. •
[11] Ululate, habitatores Pilæ : conticuit omnis populus Chanaan, disperierunt omnes involuti argento. •
[12] Et erit in tempore illo : scrutabor Jerusalem in lucernis, et visitabo super viros defixos in fæcibus suis, qui dicunt in cordibus suis : Non faciet bene Dominus, et non faciet male. •
[13] Et erit fortitudo eorum in direptionem, et domus eorum in desertum : et ædificabunt domos, et non habitabunt ; et plantabunt vineas, et non bibent vinum earum. •
[14] Juxta est dies Domini magnus : juxta est, et velox nimis. Vox diei Domini amara : tribulabitur ibi fortis. •
[15] Dies iræ dies illa, dies tribulationis et angustiæ, dies calamitatis et miseriæ, dies tenebrarum et caliginis, dies nebulæ et turbinis, •
[16] dies tubæ et clangoris super civitates munitas, et super angulos excelsos. •
[17] Et tribulabo homines, et ambulabunt ut cæci, quia Domino peccaverunt ; et effundetur sanguis eorum sicut humus, et corpora eorum sicut stercora. •
[18] Sed et argentum eorum et aurum eorum non poterit liberare eos in die iræ Domini : in igne zeli ejus devorabitur omnis terra, quia consummationem cum festinatione faciet cunctis habitantibus terram. •