Sapientiæ, 9
[1] Deus patrum meorum, et Domine misericordiæ, qui fecisti omnia verbo tuo, •
[2] et sapientia tua constituisti hominem, ut dominaretur creaturæ quæ a te facta est,
[3] ut disponat orbem terrarum in æquitate et justitia, et in directione cordis judicium judicet :
[4] da mihi sedium tuarum assistricem sapientiam, et noli me reprobare a pueris tuis, •
[5] quoniam servus tuus sum ego, et filius ancillæ tuæ ; homo infirmus, et exigui temporis, et minor ad intellectum judicii et legum. •
[6] Nam et si quis erit consummatus inter filios hominum, si ab illo abfuerit sapientia tua, in nihilum computabitur.
[7] Tu elegisti me regem populo tuo, et judicem filiorum tuorum et filiarum. •
[8] Et dixisti me ædificare templum in monte sancto tuo, et in civitate habitationis tuæ altare, similitudinem tabernaculi sancti tui quod præparasti ab initio ; •
[9] et tecum sapientia tua, quæ novit opera tua, quæ et affuit tunc cum orbem terrarum faceres, et sciebat quid esset placitum oculis tuis, et quid directum in præceptis tuis. •
[10] Mitte illam de cælis sanctis tuis, et a sede magnitudinis tuæ, ut mecum sit et mecum laboret, ut sciam quid acceptum sit apud te : •
[11] scit enim illa omnia, et intelligit, et deducet me in operibus meis sobrie, et custodiet me in sua potentia.
[12] Et erunt accepta opera mea ; et disponam populum tuum juste, et ero dignus sedium patris mei.
[13] Quis enim hominum poterit scire consilium Dei ? Aut quis poterit cogitare quid velit Deus ? •
[14] Cogitationes enim mortalium timidæ, et incertæ providentiæ nostræ ; •
[15] corpus enim quod corrumpitur aggravat animam, et terrena inhabitatio deprimit sensum multa cogitantem.
[16] Et difficile æstimamus quæ in terra sunt, et quæ in prospectu sunt invenimus cum labore : quæ autem in cælis sunt quis investigabit ?
[17] Sensum autem tuum quis sciet, nisi tu dederis sapientiam, et miseris spiritum sanctum tuum de altissimis, •
[18] et sic correctæ sint semitæ eorum qui sunt in terris, et quæ tibi placent didicerint homines ?
[19] Nam per sapientiam sanati sunt quicumque placuerunt tibi, Domine, a principio. •