logo burning flame
homeEditions
logo burning flame

Sapientiæ, 8


add another edition

[1] Attingit ergo a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter.

[2] Hanc amavi, et exquisivi a juventute mea, et quæsivi sponsam mihi eam assumere, et amator factus sum formæ illius.

[3] Generositatem illius glorificat, contubernium habens Dei ; sed et omnium Dominus dilexit illam.

[4] Doctrix enim est disciplinæ Dei, et electrix operum illius.

[5] Et si divitiæ appetuntur in vita, quid sapientia locupletius quæ operatur omnia ?

[6] Si autem sensus operatur, quis horum quæ sunt magis quam illa est artifex ?

[7] Et si justitiam quis diligit, labores hujus magnas habent virtutes : sobrietatem enim et prudentiam docet, et justitiam, et virtutem, quibus utilius nihil est in vita hominibus.

[8] Et si multitudinem scientiæ desiderat quis, scit præterita, et de futuris æstimat ; scit versutias sermonum, et dissolutiones argumentorum ; signa et monstra scit antequam fiant, et eventus temporum et sæculorum.

[9] Proposui ergo hanc adducere mihi ad convivendum ; sciens quoniam mecum communicabit de bonis, et erit allocutio cogitationis et tædii mei.

[10] Habebo propter hanc claritatem ad turbas, et honorem apud seniores juvenis ;

[11] et acutus inveniar in judicio ; et in conspectu potentium admirabilis ero, et facies principum mirabuntur me :

[12] tacentem me sustinebunt, et loquentem me respicient, et sermocinante me plura, manus ori suo imponent.

[13] Præterea habebo per hanc immortalitatem, et memoriam æternam his qui post me futuri sunt relinquam.

[14] Disponam populos, et nationes mihi erunt subditæ.

[15] Timebunt me audientes reges horrendi. In multitudine videbor bonus, et in bello fortis.

[16] Intrans in domum meam, conquiescam cum illa : non enim habet amaritudinem conversatio illius, nec tædium convictus illius, sed lætitiam et gaudium.

[17] Hæc cogitans apud me et commemorans in corde meo, quoniam immortalitas est in cognatione sapientiæ,

[18] et in amicitia illius delectatio bona, et in operibus manuum illius honestas sine defectione, et in certamine loquelæ illius sapientia, et præclaritas in communicatione sermonum ipsius, circuibam quærens, ut mihi illam assumerem.

[19] Puer autem eram ingeniosus, et sortitus sum animam bonam.

[20] Et cum essem magis bonus, veni ad corpus incoinquinatum.

[21] Et ut scivi quoniam aliter non possem esse continens, nisi Deus det ; et hoc ipsum erat sapientiæ, scire cujus esset hoc donum : adii Dominum, et deprecatus sum illum, et dixi ex totis præcordiis meis :

Sapientiæ, 8