Sapientiæ, 7
[1] Sum quidem et ego mortalis homo, similis omnibus, et ex genere terreni illius qui prior factus est ; et in ventre matris figuratus sum caro, •
[2] decem mensium tempore coagulatus sum in sanguine. Ex semine hominis, et delectamento somni conveniente. •
[3] Et ego natus accepi communem aërem ; et in similiter factam decidi terram, et primam vocem similem omnibus emisi plorans. •
[4] In involumentis nutritus sum, et curis magnis :
[5] nemo enim ex regibus aliud habuit nativitatis initium.
[6] Unus ergo introitus est omnibus ad vitam, et similis exitus. •
[7] Propter hoc optavi, et datus est mihi sensus ; et invocavi, et venit in me spiritus sapientiæ ; •
[8] et præposui illam regnis et sedibus, et divitias nihil esse duxi in comparatione illius. •
[9] Nec comparavi illi lapidem pretiosum, quoniam omne aurum in comparatione illius arena est exigua, et tamquam lutum æstimabitur argentum in conspectu illius. •
[10] Super salutem et speciem dilexi illam, et proposui pro luce habere illam, quoniam inextinguibile est lumen illius.
[11] Venerunt autem mihi omnia bona pariter cum illa, et innumerabilis honestas per manus illius ; •
[12] et lætatus sum in omnibus, quoniam antecedebat me ista sapientia, et ignorabam quoniam horum omnium mater est. •
[13] Quam sine fictione didici, et sine invidia communico, et honestatem illius non abscondo. •
[14] Infinitus enim thesaurus est hominibus ; quo qui usi sunt, participes facti sunt amicitiæ Dei, propter disciplinæ dona commendati. •
[15] Mihi autem dedit Deus dicere ex sententia, et præsumere digna horum quæ mihi dantur, quoniam ipse sapientiæ dux est, et sapientium emendator. •
[16] In manu enim illius et nos et sermones nostri, et omnis sapientia, et operum scientia, et disciplina.
[17] Ipse enim dedit mihi horum quæ sunt scientiam veram, ut sciam dispositionem orbis terrarum, et virtutes elementorum,
[18] initium, et consummationem, et medietatem temporum, vicissitudinum permutationes, et commutationes temporum, •
[19] anni cursus, et stellarum dispositiones,
[20] naturas animalium, et iras bestiarum, vim ventorum, et cogitationes hominum, differentias virgultorum, et virtutes radicum. •
[21] Et quæcumque sunt absconsa et improvisa didici : omnium enim artifex docuit me sapientia.
[22] Est enim in illa spiritus intelligentiæ, sanctus, unicus, multiplex, subtilis, disertus, mobilis, incoinquinatus, certus, suavis, amans bonum, acutus, quem nihil vetat, benefaciens, •
[23] humanus, benignus, stabilis, certus, securus, omnem habens virtutem, omnia prospiciens, et qui capiat omnes spiritus, intelligibilis, mundus, subtilis.
[24] Omnibus enim mobilibus mobilior est sapientia : attingit autem ubique propter suam munditiam. •
[25] Vapor est enim virtutis Dei, et emanatio quædam est claritatis omnipotentis Dei sincera, et ideo nihil inquinatum in eam incurrit ; •
[26] candor est enim lucis æternæ, et speculum sine macula Dei majestatis, et imago bonitatis illius. •
[27] Et cum sit una, omnia potest ; et in se permanens omnia innovat, et per nationes in animas sanctas se transfert, amicos Dei et prophetas constituit. •
[28] Neminem enim diligit Deus, nisi eum qui cum sapientia inhabitat.
[29] Est enim hæc speciosior sole, et super omnem dispositionem stellarum : luci comparata, invenitur prior. •
[30] Illi enim succedit nox ; sapientiam autem non vincit malitia. •