Sapientiæ, 6
[1] Melior est sapientia quam vires, et vir prudens quam fortis. •
[2] Audite ergo, reges, et intelligite ; discite, judices finium terræ. •
[3] Præbete aures, vos qui continetis multitudines, et placetis vobis in turbis nationum. •
[4] Quoniam data est a Domino potestas vobis, et virtus ab Altissimo, qui interrogabit opera vestra, et cogitationes scrutabitur ; •
[5] quoniam cum essetis ministri regni illius, non recte judicastis, nec custodistis legem justitiæ, neque secundum voluntatem Dei ambulastis.
[6] Horrende et cito aparebit vobis, quoniam judicium durissimum his qui præsunt fiet. •
[7] Exiguo enim conceditur misericordia ; potentes autem potenter tormenta patientur. •
[8] Non enim subtrahet personam cujusquam Deus, nec verebitur magnitudinem ejus cujusquam, quoniam pusillum et magnum ipse fecit, et æqualiter cura est illi de omnibus. •
[9] Fortioribus autem fortior instat cruciatio. •
[10] Ad vos ergo, reges, sunt hi sermones mei, ut discatis sapientiam, et non excidatis. •
[11] Qui enim custodierint justa juste, justificabuntur ; et qui didicerint ista, invenient quid respondeant. •
[12] Concupiscite ergo sermones meos ; diligite illos, et habebitis disciplinam.
[13] Clara est, et quæ numquam marcescit, sapientia ; et facile videtur ab his qui diligunt eam, et invenitur ab his qui quærunt illam. •
[14] Præoccupat qui se concupiscunt, ut illis se prior ostendat.
[15] Qui de luce vigilaverit ad illam non laborabit ; assidentem enim illam foribus suis inveniet. •
[16] Cogitare ergo de illa sensus est consummatus, et qui vigilaverit propter illam cito securus erit. •
[17] Quoniam dignos se ipsa circuit quærens, et in viis ostendit se hilariter, et in omni providentia occurrit illis. •
[18] Initium enim illius verissima est disciplinæ concupiscentia. •
[19] Cura ergo disciplinæ dilectio est, et dilectio custodia legum illius est ; custoditio autem legum consummatio incorruptionis est ; •
[20] incorruptio autem facit esse proximum Deo.
[21] Concupiscentia itaque sapientiæ deducit ad regnum perpetuum. •
[22] Si ergo delectamini sedibus et sceptris, o reges populi, diligite sapientiam, ut in perpetuum regnetis :
[23] diligite lumen sapientiæ, omnes qui præestis populis.
[24] Quid est autem sapientia, et quemadmodum facta sit referam, et non abscondam a vobis sacramenta Dei, sed ab initio nativitatis investigabo : et ponam in lucem scientiam illius, et non præteribo veritatem. •
[25] Neque cum invidia tabescente iter habebo, quoniam talis homo non erit particeps sapientiæ. •
[26] Multitudo autem sapientium sanitas est orbis terrarum, et rex sapiens stabilimentum populi est. •
[27] Ergo accipite disciplinam per sermones meos, et proderit vobis.