logo burning flame
homeEditions
logo burning flame

Sapientiæ, 5


add another edition

[1] Tunc stabunt justi in magna constantia adversus eos qui se angustiaverunt, et qui abstulerunt labores eorum.

[2] Videntes turbabuntur timore horribili, et mirabuntur in subitatione insperatæ salutis ;

[3] dicentes intra se, pœnitentiam agentes, et præ angustia spiritus gementes : Hi sunt quos habuimus aliquando in derisum, et in similitudinem improperii.

[4] Nos insensati, vitam illorum æstimabamus insaniam, et finem illorum sine honore ;

[5] ecce quomodo computati sunt inter filios Dei, et inter sanctos sors illorum est.

[6] Ergo erravimus a via veritatis, et justitiæ lumen non luxit nobis, et sol intelligentiæ non est ortus nobis.

[7] Lassati sumus in via iniquitatis et perditionis ; et ambulavimus vias difficiles, viam autem Domini ignoravimus.

[8] Quid nobis profuit superbia ? aut divitiarum jactantia quid contulit nobis ?

[9] Transierunt omnia illa tamquam umbra, et tamquam nuntius percurrens,

[10] et tamquam navis quæ pertransit fluctuantem aquam, cujus cum præterierit non est vestigium invenire, neque semitam carinæ illius in fluctibus ;

[11] aut tamquam avis quæ transvolat in aëre, cujus nullum invenitur argumentum itineris, sed tantum sonitus alarum verberans levem ventum, et scindens per vim itineris aërem ; commotis alis transvolavit, et post hoc nullum signum invenitur itineris illius ;

[12] aut tamquam sagitta emissa in locum destinatum, divisus aër continuo in se reclusus est, ut ignoretur transitus illius :

[13] sic et nos nati continuo desivimus esse ; et virtutis quidem nullum signum valuimus ostendere, in malignitate autem nostra consumpti sumus.

[14] Talia dixerunt in inferno hi qui peccaverunt ;

[15] quoniam spes impii tamquam lanugo est quæ a vento tollitur ; et tamquam spuma gracilis quæ a procella dispergitur, et tamquam fumus qui a vento diffusus est, et tamquam memoria hospitis unius diei prætereuntis.

[16] Justi autem in perpetuum vivent, et apud Dominum est merces eorum, et cogitatio illorum apud Altissimum.

[17] Ideo accipient regnum decoris, et diadema speciei de manu Domini ; quoniam dextera sua teget eos, et brachio sancto suo defendet illos.

[18] Accipiet armaturam zelus illius, et armabit creaturam ad ultionem inimicorum.

[19] Induet pro thorace justitiam, et accipiet pro galea judicium certum ;

[20] sumet scutum inexpugnabile æquitatem.

[21] Acuet autem duram iram in lanceam, et pugnabit cum illo orbis terrarum contra insensatos.

[22] Ibunt directe emissiones fulgurum, et tamquam a bene curvato arcu nubium exterminabuntur, et ad certum locum insilient.

[23] Et a petrosa ira plenæ mittentur grandines ; excandescet in illos aqua maris, et flumina concurrent duriter.

[24] Contra illos stabit spiritus virtutis, et tamquam turbo venti dividet illos ; et ad eremum perducet omnem terram iniquitas illorum, et malignitas evertet sedes potentium.

Sapientiæ, 5