Sapientiæ, 4
[1] O quam pulchra est casta generatio, cum claritate ! Immortalis est enim memoria illius, quoniam et apud Deum nota est, et apud homines. •
[2] Cum præsens est, imitantur illam, et desiderant eam cum se eduxerit ; et in perpetuum coronata triumphat, incoinquinatorum certaminum præmium vincens. •
[3] Multigena autem impiorum multitudo non erit utilis, et spuria vitulamina non dabunt radices altas, nec stabile firmamentum collocabunt. •
[4] Et si in ramis in tempore germinaverint, infirmiter posita, a vento commovebuntur, et a nimietate ventorum eradicabuntur. •
[5] Confringentur enim rami inconsummati ; et fructus illorum inutiles et acerbi ad manducandum, et ad nihilum apti. •
[6] Ex iniquis enim somnis filii qui nascuntur, testes sunt nequitiæ adversus parentes in interrogatione sua. •
[7] Justus autem si morte præoccupatus fuerit, in refrigerio erit ; •
[8] senectus enim venerabilis est non diuturna, neque annorum numero computata : cani autem sunt sensus hominis,
[9] et ætas senectutis vita immaculata.
[10] Placens Deo factus est dilectus, et vivens inter peccatores translatus est. •
[11] Raptus est, ne malitia mutaret intellectum ejus, aut ne fictio deciperet animam illius. •
[12] Fascinatio enim nugacitatis obscurat bona, et inconstantia concupiscentiæ transvertit sensum sine malitia. •
[13] Consummatus in brevi, explevit tempora multa ; •
[14] placita enim erat Deo anima illius : propter hoc properavit educere illum de medio iniquitatum. Populi autem videntes, et non intelligentes, nec ponentes in præcordiis talia, •
[15] quoniam gratia Dei et misericordia est in sanctos ejus, et respectus in electos illius.
[16] Condemnat autem justus mortuus vivos impios, et juventus celerius consummata longam vitam injusti. •
[17] Videbunt enim finem sapientis, et non intelligent quid cogitaverit de illo Deus, et quare munierit illum Dominus. •
[18] Videbunt, et contemnent eum ; illos autem Dominus irridebit.
[19] Et erunt post hæc decidentes sine honore, et in contumelia inter mortuos in perpetuum ; quoniam disrumpet illos inflatos sine voce, et commovebit illos a fundamentis, et usque ad supremum desolabuntur : et erunt gementes, et memoria illorum peribit. •
[20] Venient in cogitatione peccatorum suorum timidi, et traducent illos ex adverso iniquitates ipsorum. •