Sapientiæ, 3
[1] Justorum autem animæ in manu Dei sunt, et non tangent illos tormentum mortis. •
[2] Visi sunt oculis insipientium mori, et æstimata est afflictio exitus illorum, •
[3] et quod a nobis est iter exterminium ; illi autem sunt in pace ; •
[4] et si coram hominibus tormenta passi sunt, spes illorum immortalitate plena est.
[5] In paucis vexati sunt in multis bene disponentur, quoniam Deus tentavit eos, et invenit illos dignos se. •
[6] Tamquam aurum in fornace probavit illos, et quasi holocausti hostiam accepit illos, et in tempore erit respectus illorum. •
[7] Fulgebunt justi et tamquam scintillæ in arundineto discurrent. •
[8] Judicabunt nationes, et dominabuntur populis, et regnabit Dominus illorum in perpetuum. •
[9] Qui confidunt in illo intelligent veritatem, et fideles in dilectione acquiescent illi, quoniam donum et pax est electis ejus. •
[10] Impii autem secundum quæ cogitaverunt correptionem habebunt, qui neglexerunt justum, et a Domino recesserunt. •
[11] Sapientiam enim et disciplinam qui abjicit infelix est ; et vacua est spes illorum, et labores sine fructu, et inutilia opera eorum.
[12] Mulieres eorum insensatæ sunt, et nequissimi filii eorum. •
[13] Maledicta creatura eorum, quoniam felix est sterilis ; et incoinquinata, quæ nescivit thorum in delicto, habebit fructum in respectione animarum sanctarum ; •
[14] et spado qui non operatus est per manus suas iniquitatem, nec cogitavit adversus Deum nequissima : dabitur enim illi fidei donum electum, et sors in templo Dei acceptissima. •
[15] Bonorum enim laborum gloriosus est fructus, et quæ non concidat radix sapientiæ. •
[16] Filii autem adulterorum in inconsummatione erunt, et ab iniquo thoro semen exterminabitur. •
[17] Et si quidem longæ vitæ erunt, in nihilum computabuntur, et sine honore erit novissima senectus illorum.
[18] Et si celerius defuncti fuerint, non habebunt spem, nec in die agnitionis allocutionem. •
[19] Nationis enim iniquæ diræ sunt consummationes.