Sapientiæ, 2
[1] Dixerunt enim cogitantes apud se non recte : Exiguum et cum tædio est tempus vitæ nostræ, et non est refrigerium in fine hominis, et non est qui agnitus sit reversus ab inferis. •
[2] Quia ex nihilo nati sumus, et post hoc erimus tamquam non fuerimus. Quoniam fumus flatus est in naribus nostris, et sermo scintilla ad commovendum cor nostrum : •
[3] qua extincta, cinis erit corpus nostrum, et spiritus diffundetur tamquam mollis aër ; et transibit vita nostra tamquam vestigium nubis, et sicut nebula dissolvetur quæ fugata est a radiis solis, et a calore illius aggravata.
[4] Et nomen nostrum oblivionem accipiet per tempus, et nemo memoriam habebit operum nostrorum.
[5] Umbræ enim transitus est tempus nostrum, et non est reversio finis nostri : quoniam consignata est, et nemo revertitur. •
[6] Venite ergo, et fruamur bonis quæ sunt, et utamur creatura tamquam in juventute celeriter. •
[7] Vino pretioso et unguentis nos impleamus, et non prætereat nos flos temporis. •
[8] Coronemus nos rosis antequam marcescant ; nullum pratum sit quod non pertranseat luxuria nostra :
[9] nemo nostrum exsors sit luxuriæ nostræ. Ubique relinquamus signa lætitiæ, quoniam hæc est pars nostra, et hæc est sors.
[10] Opprimamus pauperem justum, et non parcamus viduæ, nec veterani revereamur canos multi temporis, •
[11] sit autem fortitudo nostra lex justitiæ ; quod enim infirmum est inutile invenitur. •
[12] Circumveniamus ergo justum, quoniam inutilis est nobis, et contrarius est operibus nostris, et improperat nobis peccata legis, et diffamat in nos peccata disciplinæ nostræ. •
[13] Promittit se scientiam Dei habere, et filium Dei se nominat. •
[14] Factus est nobis in traductionem cogitationum nostrarum. •
[15] Gravis est nobis etiam ad videndum, quoniam dissimilis est aliis vita illius, et immutatæ sunt viæ ejus. •
[16] Tamquam nugaces æstimati sumus ab illo, et abstinet se a viis nostris tamquam ab immunditiis, et præfert novissima justorum, et gloriatur patrem se habere Deum.
[17] Videamus ergo si sermones illius veri sint, et tentemus quæ ventura sunt illi, et sciemus quæ erunt novissima illius.
[18] Si enim est verus filius Dei, suscipiet illum, et liberabit eum de manibus contrariorum. •
[19] Contumelia et tormento interrogemus eum, ut sciamus reverentiam ejus, et probemus patientiam illius.
[20] Morte turpissima condemnemus eum ; erit enim ei respectus ex sermonibus illius. •
[21] Hæc cogitaverunt, et erraverunt : excæcavit enim illos malitia eorum.
[22] Et nescierunt sacramenta Dei ; neque mercedem speraverunt justitiæ, nec judicaverunt honorem animarum sanctarum. •
[23] Quoniam Deus creavit hominem inexterminabilem, et ad imaginem similitudinis suæ fecit illum. •
[24] Invidia autem diaboli mors introivit in orbem terrarum : •
[25] imitantur autem illum qui sunt ex parte illius.