Sapientiæ, 18
[1] Sanctis autem tuis maxima erat lux, et horum quidem vocem audiebant, sed figuram non videbant. Et quia non et ipsi eadem passi erant, magnificabant te ; •
[2] et qui ante læsi erant, quia non lædebantur, gratias agebant ; et ut esset differentia, donum petebant.
[3] Propter quod ignis ardentem columnam ducem habuerunt ignotæ viæ, et solem sine læsura boni hospitii præstitisti. •
[4] Digni quidem illi carere luce, et pati carcerem tenebrarum, qui inclusos custodiebant filios tuos, per quos incipiebat incorruptum legis lumen sæculo dari. •
[5] Cum cogitarent justorum occidere infantes, et uno expositio filio et liberato, in traductionem illorum, multitudinem filiorum abstulisti, et pariter illos perdidisti in aqua valida. •
[6] Illa enim nox ante cognita est a patribus nostris, ut vere scientes quibus juramentis crediderunt, animæquiores essent. •
[7] Suscepta est autem a populo tuo sanitas quidem justorum, injustorum autem exterminatio.
[8] Sicut enim læsisti adversarios, sic et nos provocans magnificasti.
[9] Absconse enim sacrificabant justi pueri bonorum, et justitiæ legem in concordia disposuerunt ; similiter et bona et mala recepturos justos, patrum jam decantantes laudes. •
[10] Resonabat autem inconveniens inimicorum vox, et flebilis audiebatur planctus ploratorum infantium.
[11] Simili autem pœna servus cum domino afflictus est, et popularis homo regi similia passus. •
[12] Similiter ergo omnes, uno nomine mortis, mortuos habebant innumerabiles. Nec enim ad sepeliendum vivi sufficiebant, quoniam uno momento quæ erat præclarior natio illorum exterminata est. •
[13] De omnibus enim non credentes, propter veneficia ; tunc vero primum cum fuit exterminium primogenitorum, spoponderunt populum Dei esse. •
[14] Cum enim quietum silentium contineret omnia, et nox in suo cursu medium iter haberet, •
[15] omnipotens sermo tuus de cælo, a regalibus sedibus, durus debellator in mediam exterminii terram prosilivit,
[16] gladius acutus insimulatum imperium tuum portans, et stans, replevit omnia morte, et usque ad cælum attingebat stans in terra. •
[17] Tunc continuo visus somniorum malorum turbaverunt illos, et timores supervenerunt insperati. •
[18] Et alius alibi projectus semivivus, propter quam moriebatur causam demonstrabat mortis. •
[19] Visiones enim quæ illos turbaverunt hæc præmonebant, ne inscii quare mala patiebantur perirent.
[20] Tetigit autem tunc et justos tentatio mortis et commotio in eremo facta est multitudinis ; sed non diu permansit ira tua. •
[21] Prosperans enim homo sine querela deprecari pro populis, proferens servitutis suæ scutum, orationem et per incensum deprecationem allegans, restitit iræ, et finem imposuit necessitati, ostendens quoniam tuus est famulus. •
[22] Vicit autem turbas non in virtute corporis, nec armaturæ potentia ; sed verbo illum qui se vexabat subjecit, juramenta parentum, et testamentum commemorans. •
[23] Cum enim jam acervatim cecidissent super alterutrum mortui, interstitit, et amputavit impetum, et divisit illam quæ ad vivos ducebat viam. •
[24] In veste enim poderis quam habebat, totus erat orbis terrarum ; et parentum magnalia in quatuor ordinibus lapidum erant sculpta, et magnificientia tua in diademate capitis illius sculpta erat. •
[25] His autem cessit qui exterminabat, et hæc extimuit ; erat enim sola tentatio iræ sufficiens. •